• dum mortem metuas, amittere gaudia uitae.

    ( c) fac tibi proponas, mortem non esse timendam:

    quae bona si non est, finis tamen illa malorum est.

    ( d) rebus in aduersis animum submittere noli:

    spem retine; spes una hominem nec morte relinquit.

    v

    The Speech of Men

    ( a) PROSPICITO tecum tacitus quid quisque loquatur:

    sermo hominum mores et celat et indicat idem.

    ( b) contra uerbosos noli contendere uerbis:

    sermo datur cunctis, animi sapientia paucis.

    ( c) cum te aliquis laudat, iudex tuus esse memento:

    plus aliis de te quam tu tibi credere noli.

    ( d) iudicium populi numquam contempseris unus:

    ne nulli placeas, dum uis contemnere multos.

    ( e) cum recte uiuas, ne cures uerba malorum:

    arbitrii non est nostri quid quisque loquatur.

    ( f) si uitam inspicias hominum, si denique mores,

    cum culpant alios: nemo sine crimine uiuit.

    vi

    Wives and Slaves

    ( a) CVM seruos fueris proprios mercatus in usus

    et famulos dicas, homines tamen esse memento.

    ( b) nil temere uxori de seruis crede querenti:

    semper enim mulier quem coniux diligit odit.

    ( c) uxoris linguam, si frugi est, ferre memento;

    namque malum est non uelle pati nec carpere posse.

    ( d) uxorem fuge ne ducas sub nomine dotis,

    nec retinere uelis, si coeperit esse molesta.

    REPOSIANVS

    circa 290 A.D.

    312. The Bridal Bower of Mars and Venus

    ORNAT terra nemus: nunc lotos mitis inumbrat,

    nunc laurus, nunc myrtus. habent sua munera rami;

    namque hic per frondis redolentia mala relucent.

    uilia non illo surgebant gramina luco:

    pingunt purpureos candentia lilia flores;

    hic rosa cum uiolis, hic omnis gratia odorum,

    hic inter uiolas coma mollis laeta hyacinthi:

    dignus amore locus, cui tot sint munera rerum.

    non tamen in lucis aurum, non purpura fulget:

    flos lectus, flos uincla tori, substramina flores:

    deliciis Veneris diues natura laborat.

    texerat hic liquidos fontis non uilis arundo,

    sed qua saeua puer conponat tela Cupido.

    hunc solum Paphie puto lucum fecit amori:

    hic Martem exspectare solet. quid Gratia cessat,

    quid Charites? cur, saeue puer, non lilia nectis?

    tu lectum consterne rosis, tu serta parato

    et roseis crinem nodis subnecte decenter!

    PENTADIVS

    circa 290 A.D.

    313. Narcissus

    HIC est ille, suis nimium qui credidit umbris,

    Narcissus uero dignus amore puer.

    cernis ab inriguo repetentem gramine ripas,

    ut per quas periit crescere possit aquas.

    314. Woman

    CREDE ratem uentis, animum ne crede puellis;

    namque est feminea tutior unda fide.

    femina nulla bona est, uel, si bona contigit una,

    nescio quo fato est res mala facta bona.

    ANONYMOUS

    circa 290 A.D.

    315. Epitaph on the Actor Vitalis

    QVID tibi, mors, faciam, quae nulli parcere nosti,

    nescia laetitiam, nescia amare iocos.

    his ego praeualui toto notissimus orbi,

    hinc mihi larga domus, hinc mihi census erat.

    gaudebam semper; quid enim, si gaudia desint,

    hic uagus ac fallax utile mundus habet?

    me uiso rabidi subito cecidere furores;

    ridebat summus me ueniente dolor.

    non licuit quemquam curis mordacibus uri

    nec rerum incerta mobilitate trahi.

    uincebat cunctos praesentia nostra timores

    et mecum felix quaelibet hora fuit.

    motibus ac dictis (tragici quoque larua placebat)

    exhilarans uariis tristia corda modis

    fingebam uultus, habitus ac uerba loquentum,

    ut plures uno credibile ore loqui.

    ipse etiam, quem nostra oculis geminabat imago,

    horruit in uultu se magis esse meo.

    o quotiens imitata meo se femina gestu

    uidit et erubuit totaque muta fuit!

    ergo quot in nostro uiuebant corpore formae

    tot mecum raptas abstulit atra dies.

    quo uos iam tristi turbatus deprecor ore,

    qui titulum legitis cum pietate meum:

    'o quam laetus eras, Vitalis' dicite maesti,

    'sint tibi di tali, sint tibi fata, modo.'

    TIBERIANVS

    fl. A.D. 335.

    316. A Woodland Scene

    AMNIS ibat inter arua ualle fusus frigida,

    luce ridens calculorum, flore pictus herbido.

    caerulas superne laurus et uirecta myrtea

    leniter motabat aura blandiente sibilo.