condit et in formam conglobat ore pio.
quam pedibus gestans contendit Solis ad urbem
inque ara residens ponit in aede sacra.
mirandam sese praestat praebetque uerendam:
tantus aui decor est, tantus abundat honor.
praecipuus color est, quali sunt sidera caeli,
praecoqua uel qualis Punica grana tegit:
qualis inest foliis, quae fert agreste papauer,
cum pandit uestes Flora rubente solo.
hoc humeri pectusque decens uelamine fulgent,
hoc caput, hoc ceruix summaque terga nitent;
caudaque porrigitur fuluo distincta metallo,
in cuius maculis purpura mixta rubet;
aura auri pennas insignit, desuper Iris
pingere ceu nubis splendida rore solet;
albicat insignis mixto uiridante smaragdo
et puro cornu gemmea cuspis hiat;
ingentis oculos credas geminos hyacinthos,
quorum de medio lucida flamma micat;
arquata est rutilo capiti radiata corona
Phoebei referens uerticis alta decus;
crura tegunt squamae Tyrio depicta ueneno,
ast unguis roseo tinguit honore color.
effigies inter pauonis mixta figuram
cernitur et pictam Phasidis inter auem.
magnitiem, terris Arabum quae gignitur, ales
uix aequare potest, seu fera seu sit auis.
non tamen est tarda, ut uolucres quae corpore magno
incessus pigros per graue pondus habent,
sed leuis ac uelox, regali plena decore;
talis in aspectu se tenet usque hominum.
huc uenit Aegyptus tanti ad miracula uisus
et raram uolucrem turba salutat ouans.
protinus exsculpunt sacrato in marmore formam
et titulo signant remque diemque nouo.
contrahit in coetum sese genus omne uolantum,
nec praedae memor est ulla nec ulla metus.
alituum stipata choro uolat illa per altum
turbaque prosequitur munere laeta pio.
sed postquam puri peruenit ad aetheris auras,
mox redit; illa suis conditur inde locis.
o fortunatae sortis finisque uolucrem,
cui de se nasci praestitit ipse deus!
o felix, seu mas seu femina siue necutrum,
felix quae Veneris foedera nulla coit!
mors illi Venus est, sola est in morte uoluptas:
ut possit nasci, appetit ante mori.
ipsa sibi proles, suus est pater et suus heres,
nutrix ipsa sui, semper alumna sibi.
ipsa quidem, sed non eadem est; eademque nec ipsa est,
aeternam uitam mortis adepta bono.
CATO
290(?) A.D.
311. Moral Distichs
i
Learning
( a) INSTRVE praeceptis animum, ne discere cessa;
nam sine doctrina uita est quasi mortis imago.
( b) multa legas facito, tum lectis neglege multa;
nam miranda canunt, sed non credenda poetae.
( c) disce sed a doctis, indoctos ipse doceto:
propaganda etenim est rerum doctrina bonarum.
( d) discere ne cessa: cura sapientia crescit,
rara datur longo prudentia temporis usu.
( e) disce aliquid; nam cum subito Fortuna recessit,
ars remanet uitamque hominis non deserit umquam.
ii
Religion
( a) SI deus est animus, nobis ut carmina dicunt,
hic tibi praecipue sit pura mente colendus.
( b) an di sint caelumque regant ne quaere doceri:
cum sis mortalis, quae sunt mortalia cura.
( c) quid deus intendat noli perquirere sorte:
quid statuat de te sine te deliberat ille.
( d) ture deum placa, uitulum sine crescat aratro:
ne credas gaudere deum cum caede litatur.
iii
Friendship
( a) SI potes, ignotis etiam prodesse memento:
utilius regno est meritis adquirere amicos.
( b) cum tibi uel socium uel fidum quaeris amicum,
non tibi fortuna est hominis sed uita petenda.
( c) ignotum notis noli praeponere amicis:
cognita iudicio constant, incognita casu.
( d) uincere cum possis, interdum cede sodali,
obsequio quoniam dulces retinentur amici.
( e) gratior officiis, quo sis mage carior, esto,
ne nomen subeas quod dicunt officiperdi.
( f) officium alterius multis narrare memento;
at quaecumque aliis benefeceris ipse, sileto.
( g) damnaris numquam post longum tempus amicum:
mutauit mores, sed pignora prima memento.
iv
Death
( a) NE timeas illam, quae uitae est ultima finis:
qui mortem metuit, quod uiuit, perdit id ipsum.
( b) linque metum leti; nam stultum est tempore in omni,