DE RELIGIONE MOSCOVITARUM, omniumque Ruthenorum
CAPUT II
Rutheni omnes postquam semel fidem Christianam Graecorum ritu, anno restitutae per Christum salutis 942. susceperunt, sub Olga Ducissa et Wolodimiro filio ejus Monarcha Russiae in ea ad hunc usque diem unanimiter fortiterque perseverant.
Quamvis quidam proceres Russiae Polono Regi subjectae, doctrinam Lutheranam et Zvinglianam sequantur, sed vulgus omne, majorque pars magnatum et nobilium, fidem antiquitus Graecorum ritu susceptam, firmiter retinent.
Sic quoque omnes regiones Russiae, quae alba dicitur, Moscorum Principi subjectae, Christianae fidei, quam a Graecis susceperunt, vestigiis firmiter unanimiterque insistunt.
Unus autem totius Russiae metropolitanus olim erat tam Moscorum, Lithuanorumque Ducibus, Regique Polonorum tributarius, qui sedem suam primo in Kijovia Russiae Lithuanorum Metropoli civitate retinebat, tandem in Wolodimiriam, postremo in Moscoviam translata est.
Cum autem Metropolitanus Moscoviae septimo uno quoque anno Russiam Lithuanis subjacentem, causa exigendarum pecuniarum inviseret, ablataque magna pecuniarum summa discederet. Vitoldus magnus Lithua-niae Dux re considerata, provinciis suis, ne thesauris exhaurirentur, consulere volens, Episcopis, Abbatibusque Russiae convocatis, judicio eorum Metropolitam in sua Russia elegit, qui sedem suam Vilnae (quae est Lituaniae metropolis) habet, in basilica Divae virginis, quae Ruthenis Preczista, id est, castissima dicitur.
Hic autem metropolita raro Vilnae commoratur. Est vero Episcopus Vilnensis praecipuus, secundum ordinem Ecclesiae Romanae, ipsa enim Vilna Romanum ritum sequitur: sed media pars Ruthenorum eam incolit, pluresque Ecclesiae in ea Ruthenicae, quam Romanae conspiciuntur.
Porro omnes Metropolitae Ruthenorum a patriarcha Constantinopolitano auctoritatem suam habent, et primo omnium Episcoporum, Abbatum, et totius ordinis spiritualis judicio, et consensu Metropolita eligebatur, sed nunc hanc auctoritatem magnus Dux Moscovitarum sibi asscivit, suoque judicio Metropolitam in Moscovia constituit.
A sancto Andrea Apostolo Rutheni se fidem Christianam suscepisse jactant, adhuc ante Olgam et Wolodimirum, quem ex Graecia per pontum Euxinum ad ostia Boristenis fluvii, gentiliter Dnepr dicti, appulisse annales