Времена конъюнктива в косвенной речи ставятся в зависимости от времени глагола, управляющего косвенной речью, согласно cōnsecūtiō tempŏrum.

Однако часто, особенно в длинную косвенную речь, после исторического времени в подчиняющем предложении вводятся con. praes. и con. pf.: передающий речь как бы мысленно переносится к моменту её произнесения (ср. употребление praes. historĭcum в прямой речи). Возможен и обратный случай — переход к con. impf. и con. plqpf. после настоящего времени в подчиняющем предложении.

Указанные соотношения между прямой и косвенной речью иллюстрируются следующими примерами (цифры указывают на номер пункта данного параграфа):

Косвенная речь

Прямая речь

(Caes. В. G. I, 13)

Is (Divĭcō) ita cum Caesăre ēgit:

Sī pācem popŭlus Rōmānus cum Helvetiīs facĕret4, in eam partem itūrōs1 atque ibī futūrōs1 Helvetiōs ubī eōs Caesar cōnstituisset4 atque esse voluisset4; sīn bellō persĕquī persevērāret4, reminīscerētur2 et vetĕris incommodī popŭlī Rōmānī et prīstĭnae virtūtis Helvētiōrum5. Quod imprōvīsō ūnum pāgum adortus esset4, cum iī quī flūmen trānsīssent, suīs auxilium ferre nōn possent, nē ob eam rem aut suae magnō opĕre virtūtī tribuĕret2 aut ipsōs5 dēspicĕret.

Sī pācem popŭlus Rōmānus nōbīscum faciet, in eam partem ībĭmus atque ibī erĭmus ubī tū nōs cōnstituĕris atque esse voluĕris; sīn bellō persĕquī persevērābis, reminīscĕre et vetĕris incommŏdī popŭlī Rōmānī et prīstĭnae virtūtis nostrae. Quod imprōvīsō ūnum pāgum adortus es, cum iī quī flūmen trānsiĕrant, suīs auxilium ferre nōn possent, nē ob eam rem aut tuae magnō opĕre virtūtī tribuĕris aut nōs dēspēxĕris.

5 ita ā patrĭbus maiōribusque suīs didicisse1 ut magis virtūte contendĕrent quam dolō aut īnsidiīs nīterentur4. Quārē nē committĕret2, ut is locus ubī cōnstitissent4 ex calamitāte popŭlī Rōmānī et interneciōne exercĭtūs nōmen capĕret4 aut memoriam prōderet4.

Ita ā patrĭbus maiōribusque nostrīs didicĭmus, ut magis virtūte contenderēmus quam dolō aut īnsidiīs nīterēmur. Quārē commīsĕris (или: nōlī committĕre), ut is locus ubī cōnstitĭmus ex calamitāte popŭlī Rōmānī et interneciōne exercĭtūs nōmen capiat aut memoriam prōdat.

Сводная таблица употребления

подчинительных союзов ut и cum.

Indicātīvus

ut

cum

ut temporāle (= ubī, simul, simulac, simulacque, simul ut, cum prīmum, ubī prīmum, ut prīmum)

Pompeius, ut equtātum pulsum vīdit, aciē excessit. Помпей покинул сражение, как только увидел свою конницу разбитой.

cum temporāle

Cum navigāre potĕris, ad nōs venī. Когда сможешь плыть по морю, приезжай к нам.

ut comparātīvum (= sīcut, quemadmŏdum, quōmŏdo)

Ut sementem fēcĕris, ita metēs. Как посеешь, так и пожнёшь.

cum iterātīvum

Iūdex damnātur, cum nocēns absolvĭtur. Всякий раз, когда виновный освобождается, судья осуждается.

ut interrogātīvum

Ut valēs? Как поживаешь?

cum inversum

Vixdum epistŭlam tuam lēgĕram, cum ad mē Postŭmus Curtius vēnit. Едва я прочёл твоё письмо, как вдруг ко мне пришёл Постум Курций.

cum explicātīvum

Cum tacent, clāmant. Когда молчат, кричат.

Coniūnctīvus

ut

cum

ut (nē) fīnāle

Edĭmus, ut vivāmus, nōn vivĭmus, ut edāmus. Мы едим, чтобы жить, а не живём, чтобы есть.

cum historĭcum sīve narrātīvum

Cum Priămus rēgnāret, Trōia cecĭdit. Когда царствовал Приам, Троя пала.

ut (nē) obiectīvum

Paupertās impŭlit mē audāx, ut versūs facĕrem. Дерзкая бедность вынудила меня, чтобы я писал стихи.

cum causāle

Cum sōlitūdō et vīta sine amīcīs īnsidiārum et metūs plēna sit, ratiō ipsa monet amīcitiās comparāre. Поскольку одиночество и жизнь без друзей полны опасностей и страха, сам разум учит заводить дружбу.

ut cōnsecūtīvum

Tanta vīs probitātis, ut eam in hoste etiam dīligāmus. Такова сила честности, что мы почитаем её даже во враге.

cum concessīvum

Quī nōn vetat peccāre, cum possit, iubet. Кто не запрещает грешить, хотя и может, приказывает грешить.

ut explicātīvum

Persaepe accĭdit, ut ūtilĭtās cum honestāte certet. Очень часто бывает, что выгода противоречит честности

cum adversātīvum

Homō est partĭceps ratiōnis, cum cētĕra animālia sint expertia. Человек имеет разум, в то время как остальные животные его лишены.

ut concessīvum (= cum, quamvis, licet)

Ut dēsint virēs, tamen est laudanda voluntās. Пусть недостаёт сил, даже само желание достойно похвалы.

КРАТКАЯ ХРЕСТОМАТИЯ

Ō R Ā TI Ō N Ē S

Domĭne, benĕdīc!

In nōmĭne Patris, et Fīliī, et Spirĭtūs Sānctī. Amen.

Domĭne, Iesū Chrīste, Fīlī Deī, miserēre meī, peccātōris.

Glōria Patrī, et Fīliō, et Spirituī Sānctō, sicut erat in prīncipiō, et nunc, et semper, et in saecŭla saeculōrum. Amen.

Domĭnō ōrēmus!

Kyrie, eleison (Domĭne, miserēre).

Itĕrum et itĕrum Domĭnō ōrēmus!

Glōria Tibī, Deus noster, glōria Tibī.

Deus, propitius estō mihī peccātōrī.

Rēx caelestis

Rēx caelestis, Paraclēte, Spirĭtus vērī, Quī ubīque ades et omnia implēs, Thesaure bonōrum et vītae Dator, venī inhabitāque in nōs et purgā nōs omnī obscēnitāte, et salvā, Bone, anĭmās nostrās.

Trisagion

Sāncte Deus, Sāncte Fortis, Sāncte Immortālis, miserēre nostrī (ter).

Glōria Patrī, et Fīliō, et Spirituī Sānctō, sicut erat in prīncipiō, et nunc, et semper, et in saecŭla saeculōrum. Amen.

*Omnisāncte Trīnĭtās, miserēre nostrī; Domĭne, mundā peccāta nostra; Despŏta, ignōsce nefāria nostra (inīquitātēs nostrās); Sāncte, visĭtā nōs et cūrā īnfirmitātēs nostrās.

Domĭne, miserēre (ter).

Glōria, et nunc:

Pater noster

Pater noster, Quī es in caelīs, sānctificētur nōmen Tuum, adveniat Rēgnum Tuum, fiat voluntās Tua, sicut in caelō et in terrā. Pānem nostrum cotīdiānum dā nōbīs hodiē et dīmitte nōbīs dēbĭta nostra, sicut et nōs dīmittĭmus dēbitōrĭbus nostrīs. Et nē nōs indūcās in temptātiōnem, sed lībĕrā nōs ā malō. Amēn.

Crēdō

1Crēdō in Ūnum Deum, Patrem Omnipotentem, Factōrem caelī et terrae, visibilium omnium et invisibilium.

2Et in Ūnum Domĭnum Iesum Chrīstum, Fīlium Deī Ūnigenĭtum. Et ex Patre nātum ante omnia saecŭla. Deum dē Deō, Lūmen dē Lūmĭne, Deum vērum dē Deō vērō. Genĭtum, nōn factum, cōnsubstantiālem Patrī, per Quem omnia facta sunt.

3Quī propter nōs, homĭnēs, et propter nostram salūtem dēscendit dē caelīs. Et incarnātus est dē Spirĭtū Sānctō ex Marīā Virgĭne et Homō factus est.

4Crucifīxus etiam prō nōbīs sub Pontiō Pīlātō, passus et sepultus est.

5Et resurrēxit tertiā diē secundum Scrīptūrās.

6Et ascendit in caelum, sedet ad dextĕram Patris.