Psalmus nōnāgēsĭmus

1 Laus cantĭcī David

Quī habĭtat in adiūtōriō Altissĭmī, in prōtectiōne Deī caelī commorābĭtur. 2Dīcet Domĭnō: “Susceptor meus es Tū et refugium meum, Deus meus, spērābō in Eum!” 3Quōniam Ipse līberābit mē dē laqueō venantium et ā verbō aspĕrō; 4in scapŭlīs Suīs obumbrābit tē et sub pinnīs Eius spērābis; scūtō circumdābit tē vērĭtās Eius. 5Nōn timēbis ā timōre nocturnō, ā sagittā volante in diē, 6ā negōtiō perambulante in tenĕbrīs, ab incursū et daemoniō meridiānō. 7Cadent ā latĕre Tuō mīlle et decem mīlia ā dextrīs Tuīs, ad Tē autem nōn adpropinquābit. 8Vērumtămen ocŭlīs Tuīs cōnsiderābis et retribūtiōnem peccātōrum vidēbis. 9“Quōniam Tū, Domĭne, spēs mea”; Altissĭmum posuistī refugium tuum. 10Nōn accēdent ad tē mala, et flagellum nōn adpropinquābit tabernacŭlō tuō. 11Quōniam angĕlīs Suīs mandābit dē tē, ut custōdiant tē in omnĭbus viīs tuīs. 12In manĭbus portābunt tē, nē forte offendās ad lapĭdem pedem tuum. 13Super aspĭdem et basiliscum ambulābis et conculcābis leōnem et dracōnem. 14“Quōniam in Mē spērāvit et līberābō eum; prōtĕgam eum, quia cognōvit nōmen Meum. 15Clāmābit ad Mē, et exaudiam eum; cum ipsō sum in tribulātiōne; ēripiam eum et clārificābō eum; 16longitūdĭne diērum replēbō eum et ostendam illī salūtāre Meum”.

Sānctus

Sānctus, sānctus, sānctus Domĭnus Deus Sabaoth. Plēnī sunt caelī et terra glōriā Tuā. Hosanna in excelsīs, benedictus, Quī venit in nōmĭne Domĭnī. Hosanna in excelsīs.

Sānctus, sānctus, sānctus Domĭnus exercituum, plēna est omnis terra glōriā Deī.

Dīrigātur, Domĭne, ōrātiō mea.

Inclīnā cor meum, Deus, in testimōnia Tua. Egō dīxī: Domĭne, miserēre meī. Sānā anĭmam meam, quia peccāvī Tibī.

Domĭne, exaudī ōrātiōnem meam, et clāmor meus ad Tē veniat.

Grātiam Tuam quaesŭmus, Domĭne, mentĭbus nostrīs īnfunde: ut quī, Angĕlō nuntiante, Chrīstī Fīliī Tuī incarnātiōnem cognōvĭmus; per passiōnem Eius et crūcem, ad resurrēctiōnis glōriam perdūcāmur. Per Eumdem Chrīstum Domĭnum nostrum. Amēn.

Dīvīnum auxilium maneat semper nōbīscum.

Domĭne labia mea aperiēs et ōs meum adnuntiābit laudem Tuam. Deus, in adiūtōrium meum intende. Domĭne, ad adiuvandum mē festīnā.

Mundī Redemptor, quaesŭmus Tū probra nostra dīluās, nōbīsque largus commŏda vītae perennis cōnfĕrās. Praestā, Pater piissĭme, Patrīque compar Ūnĭce, cum Spirĭtū Paraclētō rēgnāns per omne saecŭlum. Amēn.

Domĭnus rēgnāvit, decōre indūtus est. Indūtus est Domĭnus fortitūdĭne et praecīnxit Sē virtūte.

Benedīcat et custōdiat nōs omnipŏtēns et miserĭcors Domĭnus, Pater, et Fīlius, et Spirĭtus Sānctus. Amēn.

In manūs Tuās, Domĭne, commendō spirĭtum meum.

Nunc dīmittis

Nunc dīmittis servum Tuum, Domĭne, secundum verbum Tuum in pāce, quia vīdērunt ocŭlī meī salūtāre Tuum, quod parāstī ante faciem omnium populōrum, lūmen ad revelātiōnem gentium et glōriam plēbis Tuae Isrāhel.

Chrīstus resurrēxit

Chrīstus resurrēxit ē mortuīs, morte mortem calcāvit et entĭbus in sepulchrīs vītam dōnāvit.

Glōria (Glōrificātiō Grandis)

Glōria in excelsīs Deō, et in terrā pāx, hominĭbus benevolentia.

Laudāmus Tē, benedīcĭmus Tē, adōrāmus Tē, glōrificāmus Tē, grātiās agĭmus Tibī propter magnam glōriam Tuam, Domĭne Deus, Rēx caelestis, Deus Pater Omnipŏtēns, Domĭne Fīlī Ūnigenĭte Iesū Chrīste, et Sāncte Spirĭtus.

Domĭne Deus, Āgne Deī, Fīlī Patris, Quī tollis peccāta mundī, miserēre nostrī; Quī tollis peccāta mundī, suscĭpe dēprecātiōnem nostram; Quī sedēs ad dextram Patris, miserēre nostrī, quoniam Tū sōlus Sānctus, Tū sōlus Domĭnus, Iesus Chrīstus in glōriā Deī Patris. Amen.

Hymnus sānctī Ambrosiī (340-397)

Tē Deum laudāmus, Tē Domĭnum cōnfitēmur;

Tē aeternum Patrem omnis terra venerātur;

Tibī omnēs angĕlī, Tibī caelī et ūniversae potestātēs,

Tibī Cherŭbim et Serăphim incessabĭlī vōce prōclāmant:

Sānctus, sānctus, sānctus Domĭnus Deus Sabaoth,

Plēnī sunt caelī et terra maiestātis glōriae Tuae.

Tē glōriōsus apostolōrum chorus,

Tē prophētārum laudabĭlis numĕrus,

Tē martyrum candidātus laudat exercĭtus,

Tē per orbem ferrārum sāncta cōnfitētur Ecclēsia:

Patrem immēnsae maiestātis,

Venerandum Tuum vērum et ūnĭcum Fīlium,

Sānctum quoque Paraclētum Spirĭtum.

Tū, Rēx glōriae Chrīste,

Tū Patris sempiternus es Fīlius,

Tū ad līberandum susceptūrus homĭnem nōn horruistī Virgĭnis utĕrum,

Tū, dēvictō mortis aculeō, aperuistī crēdentĭbus rēgna caelōrum,

Tū ad dextram Deī sedēs in glōriā Patris,

Iūdex crēdĕris esse ventūrus.

Tē ergō quaesŭmus, Tuīs famŭlīs subvĕnī, quōs pretiōsō sanguĭne redēmistī,

Aeternā fac cum sānctīs in glōriā numerārī,

Salvum fac popŭlum Tuum, Domĭne, et benedīc hereditātī Tuae,

Et rēge eōs, et extolle illōs usque in aeternum.

Per singŭlōs diēs benedīcĭmus Tē

Et laudāmus nōmen Tuum in saecŭlum et in saecŭlum saecŭlī.

Dignāre, Domĭne, diē istō sine peccātō nōs custōdīre.

Miserēre nostrī, Domĭne, miserēre nostrī.

Fiat misericordia Tua, Domĭne, super nōs, quemadmŏdum sperāvĭmus in Tē.

In Tē, Domĭne, sperāvī — nōn cōnfundar in aeternum. Amen.

ORATIONES ALIAE

Avē, Marīa

Avē, Marīa, grātiā plēna, Domĭnus Tēcum. Benedicta Tū in mulierĭbus et benedictus fructus ventris Tuī Iesus. Sāncta Marīa, Māter Deī, ōrā prō nōbīs peccātōrĭbus nunc et in hōrā mortis nostrae. Amēn.

Avē, Rēgīna caelōrum. Avē, Domĭna angelōrum. Salvē, Radīx, salvē, Porta, ex quā mundō lūx est orta. Gaudē, Virgō glōriōsa, super omnēs speciōsa; valē, ō valdē decōra, et prō nōbīs exōrā. Dignāre mē laudāre Tē, Virgō sacrāta. Dā mihī virtūtem contrā hostēs Tuōs. Rēgīna coelī, laetāre, alleluia. Gaudē et laetāre, Virgō Marīa, alleluia.

Salvē, Rēgīna, Māter misericordiae, vīta, dulcēdō, et spēs nostra, salvē. Ad Tē clāmāmus, exsŭlēs fīliī Hevae, ad Tē suspīrāmus gementēs et flentēs in hāc lacrymārum valle. Eia ergō, Advocāta nostra, illōs Tuōs misericordēs ocŭlōs ad nōs converte. Et Iesum, benedictum fructum ventris Tuī, nōbīs post hoc exsilium ostende. Ō clēmēns, ō pia, ō dulcis Virgō Marīa. Ōrā prō nōbīs, sāncta Deī Genĭtrīx, ut dignī efficiāmur prōmissiōnĭbus Chrīstī.

Deīpăra Virgō

Deīpăra Virgō, āve, grātiā plēna Marīa, Domĭnus Tēcum! Benedicta Tū in mulierĭbus, et benedictus fructus ventris Tuī, quia Salvātōrem peperistī animārum nostrārum.

Sub Tuum praesidium

Sub Tuum praesidium cōnfugĭmus, sāncta Deī genĕtrīx, nostrās dēprecātiōnēs nē dēspiciās in necessitātĭbus nostrīs, et ā perīcŭlīs cūnctīs lībĕrā nōs semper, glōriōsa et benedicta.

Sub Tuam misericordiam

Sub Tuam misericordiam cōnfugĭmus, Deīpăra Virgō, nostrās dēprecātiōnēs nē dēspiciās in dolōrĭbus nostrīs, sed ā perīcŭlīs lībĕrā nōs, ūna purissĭma et benedicta.

Cantĭcum Deīpărae

Magnifĭcat anĭma Mea Domĭnum, et exultāvit spirĭtus Meus in Deō salūtārī Meō.

Quia respēxit humilitātem Ancillae Suae: Ecce enim ex hōc[366] beātam Mē dīcent omnēs generātiōnēs.

Quia fēcit Mihī magna, Quī potēns est et sānctum nōmen Eius.

Et misericordia Eius in prōgeniēs et prōgeniēs timentĭbus Eum.

Fēcit potentiam in brachiō Suō, dispersit superbōs mente cordis suī.

Dēposuit potentēs dē sede et exaltāvit humĭlēs.

Esurientēs implēvit bonīs et dīvĭtēs dīmīsit inānēs

Suscēpit Isrāhel puerum Suum memorārī misericordiae.

Sicut locūtus est ad patrēs nostrōs, Abrăham, et sēmĭnī eius in saecŭla (Lc. 1, 46-55).

Post partum, Virgō, inviolāta permānsistī. Deī Genĭtrīx, intercēde prō nōbīs.

Sānctus Aurelius Augustīnus (354-430)