Изменить стиль страницы

DE COnSUETUDinE MORIBUSQUE Moscovitarum

CAPUT IV

Haec omnis gens Moscovitica sive Rutena, magis servitute quam libertate gaudet, cujus egregium executorem Principem proprium habent. Omnes enim passim cujuscunque conditionis sint (nullo respectu personarum habito) gravissima servitute premuntur, prout inferius in gestis Moderni Principis dicetur.

Nobiles, Magnates, Praefecti, Primoresque et Consiliarii omnes Chlopos se, id est abjectissimos et vilissimos servos magni Ducis fatentur, et bona sua omnia mobilia et immobilia, quae proprie possident, non sui sed magni Ducis esse dicunt.

Ut autem equester ordo a magno Duce, sic etiam plebejus civilisque a Nobilibus et Magnatibus gravissime premitur, colonorum, enim bona et civium, militum et Nobilium praedae exposita sunt, et per contemptum nigri homines, sive Christiani communiter appellantur.

Sex dies coloni in septimana dominis suis labroant, septimo vero dies privato labori conceditur, neque hi strenue laborant nisi bene verberati. Habent autem a dominis suis certos attributos agros et prata, ex quibus vivunt, tributaque annua solvunt.

Artifices secundum praescriptum parvo laborem suum vendunt. Cumque annonae caritas in precium concedit, tunc artifices exiliori tenujorique in pretio sunt, adeo ut vix panem ipsum pro labore unius diei (quamvis strenuo) acquirere possint.

Cives quoque et mercatores gravissimis et intolerabilibus tributis, et exactionibus adinventitiis onerantur, quas hic recensere longum esset: Quod si magnus Dux aliquem mercatorum argenti aurive paulo ditiorem a delatoribus (quorum plena curia est) resciverit, tunc eum sibi praesentari jubet, et crimine falso commentito dicit, delatum est ad nos tuum sceleste facinus, ideo ut criminosus punieris, si autem accusatus obtestaretur se innocenter accusatum, tum Magnus Dux respondere solet: anima testium, qui te accusaverunt sciat, mea vero nihil refert. Confestim ergo jussu Principis arripitur, et tamdiu verberatur, donec praescriptam summam monetae argenteae magno Duci numeret.

Est autem hic mos apud Moscovitas receptus, quo omnes debitores, qui alienum aes conflaverunt, non habentes unde creditoribus suis redderent, ex legis praescripto in locum certum et publicum, ad id ordinatum