Изменить стиль страницы

DE EXPEDITIONE BELLICA

CAPUT III

Magnus Moschorum Dux ingentem exercitum longo tempore sustentare potest, neque enim militibus suis stipendia largitur, sed agros illis exiguo pretio elocat, quo beneficio operam militum demeretur. Conscripti autem milites coram magno Duce singuli comparent, et nummum unum quem patrio nomine Denga vocant, aestimatione unius grosi Polonici Principi dant, reversique ex bello eundem nummum repetunt, occisorum vero nummismata Princeps retinere solet, atque ita occisorum numerum cognoscit.

Nobiles autem omnes, Magnates et Consiliarii adeo dura servitute premuntur, ut quemcunque apud se in aula esse velit, vel in bellum ire, aut legationem aliquam obire jusserit, id sumptibus suis facere cogitur. Quando autem aliquem magni nominis virum ad bellum proficiscere jubet, literas suas ad illum mandatorias mittit, si autem vel prandens, vel coenans, dormiensne praeventus fuerit a tabellatore magni Ducis, litterasque quibus ad bellum proficiscere jubetur acceperit, continuo a prandio lectove surgens, equum tabellatore inspiciente armatus ascendit, mandatumque Principis se executurum praebet, atque sic omnes qui per facultates rei familiaris possunt sumptibus propriis militant.

Per singulas quoque Provincias magnus Dux filios nobilium tenujoris fortunae conscribere solet, ut numerum illorum, et quot quisque equos ac servitores habeat cognoscere possit, is singulis exiguum stipendium annuum concedit, et in belum proficiscere jubet.

Omnibus autem nobilibus propriis sumptibus militantibus raro quies datur, nam frequenter bella aut cum Lithuanis, Livonibus, Suetensibus, vel Tartaris Praecopensibus, Tureis, aliisque finitimis gentibus gerit, in arcibus quoque campestribus Tartaris finitimis qui Crimsci, Praecopsci, Nohayscique dicuntur viginti millia hominum vel plus singulis annis locare solet. Omnes denique et singuli tam stipendiarii quam Principis gratiam expectantes in bellum propriis sumptibus ire coguntur.

Non hujusmodi autem sumptibus prout apud nos Moscovitae in bellum expediuntur, nam quicunque nobilium habet sex equos et totidem servos, unum equum qui vitae necessaria fert ex iis habet, inprimis vero milium sive pultes contritas in sacculo habet deinde suillae carnis aliquot frustra, et sal in sacculo si vero ditior fuerit, sal commixtum pipere solet habere, hos autem sacculos cum leguminibus super equum ad id delectum