ii

Te, sale nata, precor, Venus, et genitrix patris nostri,

ut me de caelo uisas cognata parumper.

iii

Pectora fida tenet desiderium, simul inter

sese sic memorant: O Romule, Romule die,

qualem te patriae custodem di genuerunt!

O pater, O genitor, O sanguen dis oriundum,

tu produxisti nos intra luminis oras.

iv

Omnes mortales uictores, cordibus uiuis

laetantes, uino curatos, somnus repente

in campo passim mollissimus perculit acris.

v

At tuba terribili sonitu taratantara dixit.

incedunt arbusta per alta, securibus caedunt,

percellunt magnas quercus, exciditur ilex,

fraxinus frangitur atque abies consternitur alta,

pinus proceras peruortunt: omne sonabat

arbustum fremitu siluai frondosai.

vi

Multa dies in bello conficit unus:

et rursus multae fortunae forte recumbunt:

haudquaquam quemquam semper fortuna secuta est.

vii

Vnus homo nobis cunctando restituit rem,

non enim rumores ponebat ante salutem.

ergo postque magisque uiri nunc gloria claret.

viii

Concurrunt ueluti uenti cum spiritus Austri

imbricitor Aquiloque suo cum flamine contra

indu mari magno fluctus extollere certant.

ix

Iuppiter hic risit tempestatesque serenae

riserunt omnes risu Iouis omnipotentis.

x

Et tum sicut equus qui de praesepibus fartus

uincla suis magnis animis abrupit et inde

fert sese campi per caerula laetaque prata,

celso pectore saepe iubam quassat simul altam,

spiritus ex anima calida spumas agit altas.

Dramatic Fragments

22. Alcmaeon

VNDE haec, unde haec flamma exoritur?

incede, adsunt, me expetit agmen.

fer mi auxilium, pestem abige a me,

flammiferam hanc uim quae me excruciat.

caerulea incinctae angui incedunt,

circumstant cum ardentibus taedis.

eccum intendit crinitus Apollo

arcum auratum luna innixus:

Diana facem iacit a laeua.

23. Andromache

QVID petam praesidi aut exequar, quoue nunc

auxilio exili aut fugae freta sim?

arce et urbe orba sum: quo accedam, quo applicem,

cui nec arae patriae domi stant, fractae et disiectae iacent,

fana flamma deflagrata, tosti alti stant parietes

deformati atque abiete crispa ...

o pater, o patria: o Priami domus,

saeptum altisono cardine templum,

uidi ego te adstantem ope barbarica

tectis caelatis laqueatis

auro ebore instructam regifice ...

haec omnia uidi inflammari,

Priamo ui uitam euitari,

Iouis aram sanguine turpari.

24. Cassandra

i

MATER optuma, tu multo mulier melior mulierum,

missa sum superstitiosis hariolationibus,

meque Apollo fatis fandis dementem inuitam ciet.

uirgines uereor aequalis, patris mei meum factum pudet,

optumi uiri. mea mater, tui me miseret, mei piget:

optumam progeniem Priamo peperisti extra me; hoc dolet;

men obesse, illos prodesse, me obstare, illos obsequi.

adest, adest fax obuoluta sanguine atque incendio,

multos annos latuit, ciues, ferte opem et restinguite.

iamque mari magno classis cita

texitur, exitium examen rapit:

adueniet, fera ueliuolantibus

nauibus complebit manus litora ...

eheu uidete:

iudicauit inclitum iudicium inter deas tris aliquis:

quo iudicio Lacedaemona mulier Furiarum una adueniet.

25. ii

MEA mater grauida parere se ardentem facem

uisa est in somnis Hecuba; quo facto pater

rex ipse Priamus somnio mentis metu

perculsus curis sumptus suspirantibus

exsacrificabat hostiis balantibus.

tum coniecturam postulat pacem petens

ut se edoceret obsecrans Apollinem

quo sese uertant tantae sortes somnium.

ibi ex oraclo uoce diuina edidit

Apollo puerum primus Priamo qui foret

postilla natus temperaret tollere:

eum esse exitium Troiae, pestem Pergamo.

26. Telamon

EGO deum genus esse semper dixi et dicam caelitum,

sed eos non curare opinor quid agat humanum genus:

nam si curent, bene bonis sit, male malis, quod nunc abest ...