Изменить стиль страницы

4. Constat de vetustate gentis, et supervacuum est, coplura scribere, siquidem hinc non aliter, quAm ad praeparandos animos, ac per instituti occasionem commemorare institui, quemadmodum pro imperio ac libertate dimicaverint Moschi, et Tataros, a quibus CCC fere annis oppressi fuerant, ajecerint, ac se in imperium nulla Scythis lege parendi obnoxlum, asseruerint.

5. Primus hoc aggressus est et perfecit Johannes III, qui non modo Russian! inplures Principes partitam in suam unius potestatem redegit, sed etiam de Tataris, qui has terras occupaverant, triumphavit, ac superioris iraperii faciem ita vertit atque immutavit, ut nullum Tatarici dominatus vestigium retineret. Quibus rebus magni cognomen adeptum esse ferunt, et filio, cui Basilio nomen erat, prodidisse imitationis exemplum, et conficiendi cursum ejus laudis, ad quam pater felicissime ingressus fuerat. Neque Basilio animus, nee consilium defuit, ut qui mox ditionis suae faceret Smolecensem Principatum, et subacta Plescovia regni fines melius tueretur, ac demum hoc quoque magnum et memorabile susciperet, ut ab occupando Casanensi regno proximo abesset. Sunt etiam, qui tradant, huic primum Tzaaris titulum esse additum, ac ad nostra usque tempora retentum, et factis accessionibus regnorum Casanensis atque Astracanensis sub Johanne ejus filio amplius adornatum. Illud enim non dubitanter affirmo, et quia memoria dignum est, tradi a me oportet, Basilium neque occupasse ea regna neque in scripturam tituli redegisse.

b. Paulus Jovius, de Moscovit, legat., hanc tituli formam ex curia Basilii expressit: Magnus Dominus Basilius, Dei gratia Imperator ac dominator totius Russiae, nee non magnus Dux Volodemariae, Moschoviae, Novogrodiae, Pleschoviae, Smoleniae, Tfferiae,[52] Jugoriae, Permniae, Vetchae, Bolgariae etc. Dominator et magnus Princeps Novogrodiae inferioris terrae, Cernigoviae, Razaniae, Volotchiae, Rezeviae, Belchiae, Rostoviae, Jaroslaviae, Belozeriae, Udoriae, Obdoriae, Condiniaeque etc. Qvem titulum retinet Petrus Bertius, etsi regionum, a quibus sumptus est, nomina adferat non iisdem, quibus apud Jovium extant, literis scripta: brev. orb. terrar. p. 56. Ut vero exarari literas recte et Geographiae convenienter oporteat, vel ex sola Elzeviriana Moscoviae descriptione colligas, ut compleri vero titulus et plene ac more et exemplo curiae novissimo scribi debeat, post Olearium tradere voluit Jo. Frid. Popping, orb. illustr. lib. 2. p. 404. Nam ita auctus est iste titulus, ut praescripto Magni Tzaris et magni Ducis nomine, post quaedam verba initium tituli absolventia Moschorum Imperator quoque appelletur Tzar Casani, et Tzar Astrachani, Tzar Siberiae, ac demum non procul fine, Carthalinicorum et Grusinicorum Tzarium dominus atque dominator. Apud Goldastum legitur titulus multo brevior, isque a Rudolpho II Caesare attributus: Serenissimo ac potentissimo Duci Theodoro Wanowitz Czaro, et Magno Duci Russiae, Wlodimiriae, Moscoviae, Novogradiae, Tom 3, const. Imp. ad annum 1594. - Johannes Christ. Becmannus eo libro, quo multam laudem consecutus est, de tit. reg. diss. 1, cap. 2, n. 6, putat, Johan-nem Basilidem primum fuisse, qui Tzaris titulo uteretur: sed uti non negabimus, ab eo adjectione regni Casanensis et Astracanensis amplificatum, ita viro doctissimo non potest displicere, si nos id de Johannis Basilidis patre asseramus. Id vero omnibus notissimum est, Moscovitas in servandis titulis esse pertinacissimos, et legatos ipsorum affirmare, capite luendum fore, siquando in scriptura tituli per errorem laberentur, quod anno superiori LXXIII testi-monio suo comprobavit Paulus Menesius a Bitfodels, Baro Scotus, cum oratoris munere perfungeretur, ac Serenissimi Potentissimique Tzaris omnium Ruthenorum autocratoris ablegatum se ad Impera-torem Romanum, Electores Saxonicum et Brandenburgicum, ut et Rempublicam Venetam Pontificemque Romanurn, literis eo datis doceret. Potestque esse documento Nicolaus Heinsius, vir ingenio et prudentia singulari, qui quum anno MDCLXX Moschuae Ruthenorum legati obiret officium, expertus est, quam difficulter inflecti Tzaris animus atque mitigari posset, cum de accipiendo eo ac in aulam deducendo consultaretur: quin et hoc anno constitit, nee a vestigio veteris ritus discedere, neque pati voluisse, ut vel leviter aliquid ex antique more mutaretur. Dum vero haec persequimur, haud praetermittere debemus, Tzaris titulum reipsa cum nomine regiae dignitatis paria facere, tamen, ut hodieque opinio est apud Moschos, plus in Tzaris, quam in regis titulo inest dignitatis, quod praeclare exposuit Baro Herbersteinius. Atque eo spectat, quod scriptor Mercurii Gallici, torn. 3, affirmavit, Michaelem Fe-dorowitzium per oratorem suum pronunciandum curavisse ad Matthiam, se ex antiqua Caesarum familia prognatum esse. Praetarquam autem quod id falsumest, dubito dehujus commemorationis fide, et alias exploratum habeo, multa falsa in Mercurium Gallicum irrepsisse, ac Gab. Bartholomaeum Gramondum ejus scriptorem quoque men-dacii non praeter meritum coarguisse: lib. 10 histor. Galliae p. 474. Forsan et hujus, si quid tale accidisset, mentionem facturus fuisset Paulus Piasecius, qui uti ad res alias, ita imprimis ad Moscoviticas digreditur, et alibi narrat, Theodorum magnum Moscoviae Ducem de impertiendo regis titulo Pontificern Romanum solicitasse: chron. p. 112. Quanquam et causas adducere possimus, propter quas a Pia-secio nunc quoque discedamus, constatque ex actis illorum tempo-rum, Theodorum non fuisse ea voluntate erga Pontificem, ut ab eo regium peterot titulum, quod nescire non potest, qui vel cursim legit Herbersteinii commentarios rerum Moscoviticarum, inquantum respondent illis temporibus, quibus ista contigisse memorantur. Neque ipse Paulus Jovius sibi constat, dum refert, Clementem VII. Pontificem obtulisse ultro Basilio regiam dignitatem, si adjungere se ad Romanae Ecclesiae societatem vellet. Mox autem subjungit, cupivisse Basilium concessione Pontificis regium titulum prome-reri: nee multo post dubitans scribit, famam tulisse, quod a Caesare Maximiliano titulum ejusmodi postulasset: de legat. Moschovit. edit. Basil.

6. Nihilo seguior Patre fuit Johannes cognomento Basilides, neque ullam augendi imperii occasionem praetermisit, sed qvia animo a lenitate alieniori[53] erat, et hanc unarn firmando dominatui ido-neam viam putabat, inter tyrannos numeratus est. Neque de eo ambigitur hactenus, quod saepe multumque ab officio boni Principis recesserit, nee pauca praeter jus fasque admiserit, illud tamen, nee temere, affirmandum est, pleraque de eo magis odio, quam conscientia factorum prodita fuisse, nee modo multas et longinqvas expeditiones suseepisse, sed etiam plurimas victorias reportantem, Casanenses ac Astrachanenses in sua verba adegisse, hisque rebus et magnitudini suae dnimum, et fortunae potentiam aeqvavisse.

c. Jacob. Aug. Thuanus ad A. 1584 ita de Paulo Oderbornio judicat, ut nullo negotio intelligatur, eum exaggerasse Basilidis facta, ut significantius tyrannum repraesentaret. Eandem in suspicionem vocat Alexandrum Gvagninum, atque ex Thuano repetit descriptio Moscoviae Elzeviriana p. 114, ac in seqventibus usque eo ipsius res actaque aestimat, ut ab ipso regibus, qui imperia am-pliora efficere student, petendum esse exemplum censeat, p. 150. conf. p. 180. Est vero mini codex manuscriptus, haud dubie non visus Thuano, sed qui paria cum Oderbornio tradit, eumque sequitur Horsey Anglus ab Elisabetha ad Johannem Basilidem missus, cum quo conjungi potest Belga L. van der Bos, qui in describenda ejus saevitia conveniunt, nee abludit Olearius, ne Guagnino ap-pareret dissimilis. Ut tanto minus mirandum sit, cur his subscripserit Erasmus Francisci in Theatro actorum lugubrium, XVI. Et tamen nil veretur Thuanus idem, quod antea scripserat, repetita vice alibi mandare literis, et quod ad hoc institutum, ac refellendam vulgi opinionem spectat, talia de eo referre, quae et magnum et fortem animum demonstrant, ad A. 1606. Omnino autem Thuanus, qui cum doctrinae studio, turn reipublicae tractandae usu summam est consecutus laudem, ignorare non potuit, multos in Basilidem scripsisse asperius, sive errore deceptos, sive odio impulses, sive quod nescirent, plura exigi ad noscendum tyrannum, quam aliquot tyrannica facta.

вернуться

52

Все издания дают здесь: Ifferiae.

вернуться

53

Во всех изданиях, alieuori.