Изменить стиль страницы

h. Cosaci unde nomen habeant, scrutari supervacuum est, quia P. Piasecius, cujus studium in hac parte aspernari non possumus, exposuit, ac me fere in earn sententiam adduxit, ut credam, ilk capram denotari, forsan quod mobilitate sua et scandendi nisu haec animalia imitentur, Chron. p. 45. Reinholdus Heidenstein existimat, hoc vocabulo significari latronem, et ab origine Persica, sive Tur-cica repetit, rer Polon. hist. lib. XI. Ego satis habeo annotasse, a me intelligi Cosacos circa Tanaim habitantes, qui nostra loquendi consuetudine Donici appellantur, a fluvio, prope quern colunt, nomen sortiti. Genus hominum est instabile, et natura sua quietis. impatiens, ac praedandi cupidum; Magno Russorum imperatori non coacti, sed sponte parent, multis insuper immunitatibus donati, praefectum habent, quern ipsi eligunt, mutati nuper, quum duce Ratzino rebellandi facultas data esset, postea vero, quam iste victi est, ad obsequium revocati. Quod de Cosacis, qui in ditione regni PC lonici hactenus fuerunt, perinde optamus, ut pristina civium officia et constantem parendi voluntatem erga Polonos rursus declarent, et misso Turcarum clientelari dominatu in amicitiam redeant atquc imperium Polonicae gentis. Nam quod Piasecius tradit, Cosacos, qua-tenus sub jure et jurisdiction Polonorum consideratos, proprio et separate reipublicae statu non contineri, res per se ipsa loquitur, id hodieque ad Donicos, et Moschorum imperio obnoxios revera pertinere, et quod adeo de his cognitum est, perinde optandum esse de iis, qui hactenus in regni Polonici ditione fuerunt. Postquam enii auspicio regis Stephani ad belli artes eruditi, stipendia merer coeperunt, jus sane et honor et dignitas Polonorum postulant, ut ipsos a se atque a republica abalienatos, et A. 1648 ad seditionem concitatos ad officium reducant, et a motu inde Chmielnicii turbatas res corrigant, eo magis, quod intelligant, nil Turcis neque esse jucun-dius; neque carius, quam ut clientelare ejus gentis imperium, quod auctore Doroszenko consequutos se ajunt, retineant, et Polonis de Provincia, quae ipsis Ukraina dicitur, decedere compulsis, potentia sedem non Polonis magis, quam Moschis et toti orbi Christiano formidabilem ibi constituant. Sed vero de Cosacicis turbis, inquantum Poloniam attinent, vid. Joachim. Pastorius in bello Scytho-Cosac, item commentarius rerum per tempus rebellionis Russicae gesta-rum anno 1653 Regiomonti editus; Adolph. Brachelius hist, lib. 7 ad A. 1648; novissime scriptor Cosacicae rebellion. Germanice evulgatus. Donicorum, qui non modo aequo et pari jure cum Moschis vivunt, sed etiam multis, ut dixi, privilegiis aucti sunt, motus anno 1665 occasionem, anno autem 1667 initium habuit, de quo proxime aliquid Germanice emissum est, et scio de eo commemoratum esse in Theatre atque Diario Europeo.

11. Nee fallebat ea expectatio Ratzinum, virum obscuro quidem loco natum, sed calliditate egregium, et ad quodvis facinus audacem, praeterea crudelem, et vel solo adspectu trucem, corpore item firmo, ac armorum usu atque aetate robustum valentemque (1), ut Cosaci dignum judicarent cui praefecturam belli committerent, rati hunc ejus causae, quae jus atque libertalem suam complecteretur, et ad privatum Ratzini quoque luctum peftineret, obstinatum vindicem futurum. Non recusabat iste, et consilio pariter ad vindictam et spem dominatus utebatur: per idem tempus enim, quo summam ostendebat voluntatem ulciscendi Dolgorukam, hoc miserum quoque ac acerbum usu veniebat Moschis, quod Cosaci, privilegio de reti-nendis transfugis obtentui sumpto, omnibus facinorosis perditisque hominibus, de quorum infamia judicium apud Russos institutum fuerat, ad se veniendi et impune naanendi potestatem facerent. Quibus rebus tantus flagitiosorum hominum concursus est factus, ut non sponte ad Ratzinum profecti, sed spe impunitatis ad eum accersiti viderentur, et quanto quisque esset improbior, tanto prom-tius se adjungeret ad seditiosum Ducem.

i. Robustum id genus esse hominum multa confirmant, et facit apertissimum'hoc Ratzini exemplum, quanquam iis non concedunt Valachi, ut documento est Johannes Podkova, vir obscurus ortu, sed iis viribus atque corporis firmitate praeditus, ut ferreas equorum soleas fregisse tradat Reinh. Heidenstein rer. Pol. lib. 2, p. 119. Id Turcis indicium est generosae stirpis, venitque hie in mentem recor-dari Friderici III. septemviri Saxonici, qui cum Palaestinam obiisset, ex ejus manuum soliditate judicavit Sultanus, illustri genere natum fuisse, apud El. Reusner, in stemmate Witikindi, p. 43. Est quoque id saepe signum virorum fortium et plenorum animi, ut de Philippe Magnanimo Hassiae Comite provincial! Perspectum habeo: de cujus robore et firmitate laterum, quam in Haynensi Coenobio declaravit, traditur in chron. Hassico. Apud barbaros nota est audaciae atque crudelitatis, quae in Ratzino cum impietate conjuncta fuit, ut partim saevitia in religiosos, partim violatione templorum, partim contemptu sacrorum testatum fecit, religionem vel Mahumetanam, vel nullam professus.

12. Dum haec fiebant, et sine jure, sine legibus, sine judiciis, ac sine fide apud Cosacos omnia agebantur, nondum conquievit Ratzinus, homo sive natura, sive more suae gentis ferox, et animos jam turn licentia deteriores factos multo vehementius commovit, cum injuriam supremo Moschorum sacerdoti illatam exaggeraret, non quod sentiret recte de sacris, et pietatis exemplum daret, sed quo speciosum destinatis titulum praeferret, et in vindicanda republica, quasi jam afflicta et paene oppressa, omne suum studium positum esse ostenderet. Sub id tempus erat summo inter sacerdotes loco Nikon (k) autoritate et prudentia, quantam Moschorum ingenia capiunt, egregius, atque ad omnia quae agenda erant, animo et con-silio p^ratus, ac magno Duci ita cams, ut nemo facile existimaret, eum in discrimen dignitatis venturum esse: sed quum in id tempus incidisset, quo contra criminationes cauto esse non licebat, nomen ejus de flagitiis quibnsdam delatum est, atque his rebus factum ut mox de dignitatis fortunarumque amissione periclitaretur, et tandem loco moveretur. Illud vero Ratzino dominatum molienti commodum evenit, quod ea judicii severitate magnus dux animos plebis a se avertisset, et minime fidelis consilii auctores secutus fuisset. Nam qui rem eo perduxerant, ut commutaretur fortuna Patriarchae, omnes inimici ejus fuerant, et nil prius in votis ha-buerant, quam ut dignitate sua privaretur, cum prorsus ferre non possent, ut ejus apud imperatorem praecipua ac summa autoritas esset. Propterea ne quid iniquefecisse viderentur, omnem rem exposuerunt Antiocheno et Alexandrine Patriarchis, atque eos in cognoscenda hac causa sive socios, sive adjutores esse voluerunt. Venerunt acciti Moscuam, et mercede conducti ac beneficiis ornati sententiam dixerunt, et quanquam dubitare possis, an senserint, quod statue-runt, tamen cognitum est, valuisse potentiam inimicorum, nee profecisse consilio, neque rationibus Nikonem.

k. Iste Patriarcha non modo habebat sanctimoniae opinionem, sed etiam operam atque auctoritatem suam ad amplificationem boni publici et patrocinium populi conferebat; id vero in malam partem acceperunt Bojari, ac in eo omne studium posuerunt, ut Nikon ex sua sede et statu dimoveretur, quod facile consecuti sunt iniquis delationibus et Tzarem in suam sententiam adduxerunt. Id vero laetum Ratzino accidit, metuenti fortunam, et quaerenti accessionem virium societate eorum, qui injuriam istam Patriarchae'illatam aver-sabantur, et hac spe ultionis^oblata, non censebant ignoscendum esse Bojaris, qui privata odia in reipublicae exitium verterent, atque audendo tarn potentes essent, ut neque jus, nee innocentiam Patriarchae respicerent. Eo spectat, quod reperi In commentarils manuscriptis Viri cujusdam non indocti, nee indiligentis: «Sciebat, inquit, Ratzinus vindictam injuriae in patriarcham admissae, et fictam ejus restitutionem populo gratissimam fore, quod praeter meritum jst praegravante Bojarorum invidid de gradujsuae dignitatis dejectus esset. Quamobrem in Volga amne navem habuit, qua pictd Patriarchae quasi praesentis imagine, credi volebat Patriarcham vehi, qui tamen monas-teriojnclusus procul erat, nee iste rumor Patriarchae nisi ad arctiorem. custodiam proficiebat». Nempe, ut ex eventu fides est, simplicem et omnis prudentiae rudem Patriarcham optabant, et dimoto Nikone obtinebant, surrogate in ejus locum Josepho, viro non equidem malo, sed simplici et parum intelligente. Habebant tamen Bojari, quod in Nikone reprehenderent, partim quod civili administration! se nimis immiscuisset, partim quod quaedam perperam in religionem Graecam invehere conatus fuisset: nam de ambitione, quam arguebant, et id genus aliis, nunc pluribus monere non vacat: tantum addo, annum, quo talis invidia Patriarcham depressit, fuisse, MDCLXVI.