Inciderunt autem tempora, quibus Porcellus desiderabat Cangam nequisse. Saepe longum iter usque ad domum per silvam percurrens desideraverat se avem esse. Nunc autem saltitans in imo Cangae marsupio secum cogitavit:
Sursum volans 'UUU, dixit, deorsum autem 'au'. Totum per iter usque ad domum Cangae U — au — U - au — U - au dictitabat. .
Canga marsupium aperiens primo adspectu quid accidisset, intellexit. Paulisper cogitabat pavere, mox autem sensit se nihil timere: pro certo enim habebat Cristophorum Robinum nunquam ulli Rum laedere permisisse. Itaque secum dixit: 'Si illi me ludibrio habere volunt, etiam ego illos ludibrio habebo.
'Age, veni Ru carissime, dixit Porcellum ex marsupio trahens. 'Somni tempus est.
'Eheu! dixit Porcellus quemadmodum port iactationes potuit. Sed non erat 'eheu' praeclarum et Canga evidenter quid significaret non intellexit.
'Imprimis balneum, dixit Canga alacriter.
'Eheu! dixit iterum Porcellus, socios timide oculis vestigans. Sed ceteri aberant. Lepus cum Ruo in domo sua ludebat et se eum sensim plusplusque diligere sensit, et Pu, dum esse voluit similis Cangae, tunc quoque arenoso loco silvae saliendo se exercebat.
'Anceps haereo et dubito, dixit Canga voce meditabunda, 'an sapiens propositum non sit, balneo hodie frigido uti. Amasne balnea frigida, Ru carissime?
Porcellus, qui nunquam fuerat amator balnearum, horribiliter animo horruit et quam potuit fortissime dixit:
'Canga, intellego tempus instare sincera fide loquendi.
'Rucule ridicule, dixit Canga aquam balnei parans.
'Non sum Ru, dixit Porcellus magna voce. 'Porcellus sum.
'Ita est, corcule, ita, Canga sedato corde dixit. 'Etiam vocem Porcelli imitaris? Rucule subtilissime! perrexit, saponem flavum permagnum ex armario sumens. 'Quid nunc mihi exhibiturus est?
'Nonne vides? exclamavit Porcellus. 'Num caligas? Adspice!
'Video te Ru; carissime, Canga valde severe dixit. 'Et scis, quod heri tibi de sannis dixi! Porcellum imitans adultus porcellus videberis — et mente finge, quantum id te pigebit! Age, in balneum, cave facias me idem saepius iterum dicere!
Antequam ubi esset sciret, Porcellus in balneo erat et Canga eum panno ex lana coacta crasso et saponato quasi loreo vehementer fricabat.
'Ai! clamavit Porcellus 'Sine me abire! Porcellus sum!
'Noli os aperire, carissime, aut sapo intrabit! dixit Canga. 'Ecce! Quod erat demonstrandum!
'Tu. . tu. . consulto id fecisti, Porcellus simul ac loqui potuit ore titubante dixit. . deinde casu iterum pannum quasi loreum et saponatum ore recepit.
'Optime carissime, mitte loqui, dixit Canga et post punctum temporis Porcellus lotus linteo tersus est.
'Age, dixit Canga, 'sume remedium, postea autem cubitum ibis.
'Qu. . qu. . quale remedium? dixit Porcellus.
'Ad te corroborandum et firmandum, carissime! Num habes voluntatem parvulum et debilem sicut Porcellus manendi? Accede istoc!
Tum vero ostium pulsatum est.
'Veni intro, dixit Canga et Christophorus Robinus ingressus est.
'Christophore Robine, Christophore Robine! exclamavit Porcellus. 'Dic Cangae qui sim! Non desinit dicere me Rum esse! Ego non sum Ru, nonne?
Christophorus Robinus eum accurate inspexit et abnuit.
'Non potes Ru esse, dixit, 'quia modo Rum ludentem in domo Leporis vidi.
'Heu! dixit Canga. 'Mentibus fingite! Quantum me opinio fefellit!
Christophorus denuo abnuit.
'Minime. Porcellus non es, dixit. 'Porcellum intus et in cute novi et colorem diversissimum habet.
Porcellus dicere coepit id ita se habere, quia recens a balneo esset, deinde cogitabat hoc fortasse non dicere, et cum os, aliud quid dicturus aperiret, Canga cochlear remedii inseruit deinde tergum eius tutudit et affirmavit remedium iucunde sapere simul ac aliquis assuefactus esset.
'Non ignoravi eum Porcellum non esse, dixit Canga. 'Aveo scire qui sit.
'Forsitan unus ex stirpe Pui, dixit Christophorus Robinus. 'Filius aut patruus aut aliquis?
Canga assensa est, ut res credibiliter ita se haberet et dixit, eum appellatione signare necesse esse.
'Eum Putel vocabo, dixit Christophorus Robinus. 'Breviter: Henricum Putelum.
Sed simul ac id decretum fuit, Henricus Putelus se e complexu Cangae expedit et in terram saluit. Ingenti eius gaudio Christophorus Robinus fores apertas liquerat. Nunquam Henricus Putelus Porcellus tam velociter ac tunc cucurrerat neque prius a cursu destitit, quam ad fere domum suam pervenit. Sed cum centum ulnas a domo abesset constitit, et reliquum itineris per humum se volvit, ut colorem suum iucundum et assuetum restitueret.
Ideo Canga atque Ru in silva manebant. Et singulis Martis diebus Ru diem cum amico suo ex animo Lepore agebat, et singulis Martis diebus Canga diem cum amico ex animo Puo agebat eum saltus docens, et singulis Martis diebus Porcellus diem cum amico suo ex animo Christophoro Robino agebat.
Ita omnes denuo felices fuerunt.