Capitulum X
De mense autem Junii cum obsedissent Veneti, Florentini, Mediolanenses, Mantuani, Ferrarienses et alii eorum complices civitatem Padue cum maxima gente, quasi cum decem milibus equitum armatorum et cum infinito numero peditam, et aliqua pars gentis eorum obsedissent eciam civitatem Feltrensem cum episcopo Feltrensi, Siccone de Caldinacio, comitibus Seneensibus, dominis de Camino. Et dum diu stetissent in obsidione cum quingentis galeatis et multis peditibus, quia civitas Paduana cum Feltrensi erat de dominio Mastini de la Scala, domini Veronensis, et aliarum civitatum, que supra nominate sunt, et iam predicti Veneti acquisivissent Tunglan, Saraballum et Bassanum, que de dominio dicti Mastini extiterant, comesque de Colalto, advocatus Tervisii, et quam plures alii rebellassent predicto Mastino et starent cum Venetis: quidam civis civitatis Bellunii nomine Sudracius de Bongagio timens, ne amitteretur sic civitas Feltrensis, et per consequens Bellunium perveniret in manus Venetorum, quos specialiter odio habebat, et videns se obsessum ex omni parte, cogitavit de Jacobo Auoschano, qui cum castris… et Budensteyn et cum aliquibus montanis pertinentibus ad dominium Bellunii dicioni nostre se supposuerat, et comitatus consilia eius, dum in Parma, eramus, [sine sciencia] utriusque partis, tam Veronensis quam Venetorum venit ad nos secrete, ne rescirent Veneti et dominus Veronensis, quia contra ipsum faciebat, dicens: «Si possetis devincere et fugare hostes a civitate Feltrensi, unam portam civitatis vellem vobis aperire, quia pocius vobis faveo de civitate quam alteri cuicumque. Ego vero attendens verba ipsius posui sibi certam diem, qua secrete venirem».
Et quia oportebat me sapienter congregare homines, propter quoddam duellum duorum nobilium in diocesi Noviforensi super Athesim convocans multos nobiles sub colore, si amici eorum facerent aliquam dissensionem, quod possem eos tueri in duello, ne resciretur, propter quid congregacionem facerem, ut civitatem Feltrensem secrete adire possem.
Victorem vero ac interfectorem alterius, qui in duello dicto triumphaverat et obtinuerat, cinximus gladio militari. Et cum hec facta fuissent, rogavi miliciam, que presens aderat, quod deberet ire nobiscum, partes nullo sciente, ubi volebamus. Ipsi vero parati exhibentes se continuo arripuerunt iter mecum, et equitaverunt equitantes mecum per vallem Flemarum tota nocte. Crastino vero die equitavi per deserta montana, que vadunt per Castruginum, ubi non consueverunt homines equitare. Et cum pervenissem ad nemus, quod est inter Castruginum et Prymeyam, viam habere non potui propter evulsas arbores; et sic desperabat exercitus meus. Tunc ego pedes cum aliquibus peditibus per abrupta moncium et viarum dudum destructarum quesivimus viam, ita quod pervenimus ultra nemus, custodibus silve dudum recedentibus propter solis occasum nec suspicantibus, aliquem timorem seu periculum ibidem ab aliquo ipsis imminere. Et sic viam fecimus nobis in montibus. Ipsis vero nos sequentibus venimus ad castrum Permense, quod eciam obsessum fuerat per Venetos, et fugatis inimicis cepimus illud. Qui venientes ad societatem suam, que iacebat ante Feltrensem [civitatem], dixerunt, quod magna gens, quam nescirent, cuius esset, veniret super eos. Qui audientes a civitate nocte recesserunt. Castrum vero die altera transientes de Prymeio versus Agordum et de Agordo festinanter ivimus ad civitatem Belluniensem. Et premisimus ad Andigetum, cum quo tractaveramus, significantes sibi, quod essemus prope civitatem cum gente. Qui statim accedens capitaneos et rectores, dixit eis, quod nuncii venissent sibi dicentes, quod comites Clarmonetenses, [socii] Mastini de la Scala, domini eorum, venissent cum magno exercitu fugando inimicos ipsis in auxilium. Qui letanter apperuerunt portas, putantes amicos esse. Et ego intravi portas im die beati Procopii quarta die mensis Julii. Et cum omnes intrassent, aperui banneria regni Boemie et comitatus Tyrolis. Ipsi vero videntes inimicos, stupefacti nesciebant, quid essent facturi, nec poterant resistere potencie nostre. Et sic per dei graciam obtinuimus civitatem. Castrum vero aliquot diebus tenebatur contra nos; minis tamen impositis qui in castro fuerant, castrum in manus nostras resignaverunt. Deinde posuimus exercitum ante civitatem Feltrensem. Et quia Veronensis tunc occupabatur cum Venetis et ipsi secum, unde nocere nobis et exercitui nostro minime poterant, sed utrique eorum nobiscum tractabant, nos sibi in adiutorium attrahere cupientes. Et cum stetissemus per sex septimanas in obsidione civitatis Feltrensis, concordati sumus cum Venetis. Et ligaverunt se nobiscum, ita ut nobis assisterent cum tota potencia in guerra illa adversus Mastinum de Scala. Et miserunt nobis in expensis propriis septingentos galeatos et multos pedites. Nos vero dimmittentes fratrem nostrum cum exercitu ivimus Venecias, ubi cum magno honore suscepti magnaque tractati reverencia ligam mutuam firmavimus et inde reversi Feltrensem civitatem fame acquisivimus. Illi quoque de Corraria Paduani tractaverunt nobiscum et ceperunt civitatem Paduam et captivaverunt Albertum, seniorem fratrem Mastini, quem Venetis in captivitatem dederunt. Et remanentes servitores nostri retinuerunt Paduam in sua potestate. Nos vero dimittentes servitores nostros constituimus in civitatibus Feltrensi et Belluniensi et castris capitaneos Volcmarum de Burchstall magnatem de comitatu Tyrolis in Feltrensi, in civitate Bellunii Andigetum de Bongagio, capitaneum vero guerre contra Veronenses Johannem de Lipa, qui septimo die capitaneatus mortuus est, loco cuius Leporem substitui.
Sic reversi in comitatum Tyrolis, ivimus in vallem Eni, abinde in regnum Boemie, et confederati sumus cum ducibus Austrie; nam ante non eramus amici. Illa hieme in carnisprivio tradidimus filiam nostram primogenitam Margaretham Ludovico, primogenito Karoli, regis Ungarie, et ligavimus nos contra omnem hominem. Post hoc vero, cum sororius noster in crastinum nos ad prandium invitasset, in ortu solis unus militum suscitavit nos de sompno dicens: Domine surgatis, dies novissimus adest, quia totus mundus plenus est locustis. Tunc surgentes ascendimus equum, [et) velociter cucurrimus volentes finem videre earum usque in Pulcauiam, ubi finis earum erat per septem miliaria in longitudine; latitudinem vero earum minime potuimus considerare. Quarum vox erat similis sono tumultuanti, ale earum erant scripte quasi denigratis litteris, et erant in spissitudine quasi nix condensate, ita quod sol propter eas videri non poterat. Fetor magnus procedebat ab eis. Et divise sunt alie versus Bavariam, alie [versus] Franconiam, alie versus Lombardiam, alie hinc inde per universam terram. Et erant generative, quia due per noctem viginti generabant et ultra; erant parvule, sed cito crescebant et inveniebantur in tertium annum. Eodem tempore infra duos menses mortui sunt soror nostra et sororius dux Austrie, quos ab eo tempore nunquam vidimus.
Capitulum XI
Cum autem venissemus in Boemiam, contigit nos venire de Boleslavia in Tussyn, et cum sompnus nos cepisset invadere, supervenit nobis fortis imaginacio de illo evangelio: «Simile est regnum celorum thesauro abscondito in agro» etc., quod legitur in die Ludmille. Et sic incipiens imaginari in sompniis incepi expositionem. Evigilans vero retinui conceptum prime partis evangelii et sic divina gratia adiuvante perfeci, que sic incipit: «Simile est regnum celorum» etc. Fratres, eloquium sanctorum evangeliorum nemo potest exponere, quia intellectus eorum tante est profunditatis, quod nemo potest ad eorum eminenciam plene pertingere, nec ipsorum sensum sufficienter enarrare. Quod Paulus in epistola ait: «O altitudo diviciarum, sapiencie et sciencie dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles vie eius.» Et idem: «Quis enim cognovit sensum domini, aut quis consiliarius eius fuit.» Tamen quantum michi datum est desuper a divina clemencia, a qua omne datum optimum et omne donum perfectum desursum descendit, ut scribit Jacobus in canonica sua, ad intelligenciam istius sancti evangelii vobis aliquid describere cupio, quod vos, carissimi, fraterne rogo suscipere et puri cordis sinceritate contemplari. Audivit namque vestra dileccio, quod Matheus in presenti parabola regnum celorum thesauro abscondito in agro assimilat, per quem quidem thesaurum non improprie spiritus sanctus designatur, quem homo invenit per caritatem et graciam Jesu Christi, qui promisit fidelibus in evangelio Johannis dicens: «Rogabo patrem meum, et alium paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in eternum, spiritum veritatis». Per agrum vero sive per terram, in quo thesaurus ille inuenitur, designatur cor hominis, ubi seminat homo bona et mala opera, quae referunt fructum anime sue inposterum, prout ibi seminavit, sicut a parte innuit Lucas dicens: «Quod autem cecidit in terram bonam, hii sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum dei retinent et fructum afferunt in paciencia.» Thesaurus autem ille vere est absconditus a peccatoribus et indignis, qui nolunt cognicionem habere nec penitenciam agere, et sic perdunt oculos gracie, quod thesaurum illum invenire non possunt excecati. De quibus dicit propheta: «Oculos habent et non videbunt.» Sed homo vere contritus invenit illum thesaurum per graciam Jesu Christi, ut supra dictum est, quia iuxta verbum psalmisticum: «Cor contritum et humiliatum deus non despicit, sed sua exuberante misericordia illud consolatur semper et coadiuvat, ut legitur in psalmo: „Delectare in domino, et dabit tibi peticiones cordis tui.“ Thesaurum vero illum cum homo contritus invenit, abscondit eum in corde suo, vigilans et timens atque custodiens eum, ne diabolus, adversarius noster, qui, ut Petrus ait, circuit querens, quem devoret, ipsum aufferat de corde suo.