Изменить стиль страницы

30. qui cum Mediolanum venissent, frustraque se tractos obsimulatis documentis probabilibus ostendissent, absoluti redierunt ad lares. Valentiniano tamen superstite, post superiora, quae narravimus, Remigius quoque digressus ad otium, laqueo vitam elisit, ut congruo docebimus loco.

LIBER XXIX

I

1. Exacta hieme rex Persarum gentis Sapor, pugnarum fiducia pristinarum inmaniter adrogans, suppleto numero suorum abundeque firmato, erupturos in nostra cataphractos et sagittarios et conductam misit plebem.

2. contra has copias Traianus comes et Vadomarius ex rege Alamannorum cum agminibus perrexere pervalidis, hoc observare principis iussu adpositi, ut arcerent potius quam lacesserent Persas.

3. qui cum venissent Vagabanta, legionibus habilem locum, rapidos turmarum procursus hostilium in se ruentium acriter exceperunt inviti, operaque consulta retrocedentes, ne ferro violarent adversorum quemquam primi, et iudicarentur discissi foederis rei, ultima trudente necessitate congressi sunt, confossisque multis discessere victores.

4. inter moras tamen utrimquesecus temptatis aliquotiens levibus proeliis, varioque finitis eventu, pactis indutiis ex consensu aestateque consumpta, partium discessere ductores etiam tum discordes. et rex quidem Parthus hiemem Ctesiphonte acturus, redit ad sedes, et Antiochiam imperator Romanus ingressus. qui, dum ibi moratur securus interim hostium externorum, intestinis paene perierat fraudibus, ut aperiet series delata gestorum.

5. Procopius quidam, inquies homo, turbarum cupiditati semper addictus, Anatolium detulerat et Spudasium palatinos, exigi, quae de aerario interceperant, iussos, insidiari comiti Fortunatiano, molesto illi flagitatori. qui animi asperitate confestim ad insanum percitus modum, pro potestatis auctoritate, quam regebat, Palladium quendam obscurissime natum ut veneficum a memoratis conductum, et Heliodorum fatorum per genituras interpretem, adigendos prodere quae scirent, praetorianae iudicio tradidit praefecturae.

6. cumque ad facti vel temptati quaestionem acrius veniretur, exclamabat Palladius confidenter levia esse haec, de quibus agitur, et praetereunda: alia se, si licuerit dicere, monstraturum metuenda et potiora, quae ingenti molimine iam praestructa, nisi prospectum fuerit, universa confundent. iussusque docere fidenter, quae norat, rudentem explicuit inmensum, adfirmans Fidustium praesidialem et cum Irenaeo Pergamium nomen imperaturi post Valentem detestandis praesagiis didicisse secretim.

7. et correptus Fidustius ilico – namque aderat forte – occulteque inductus, viso indice, nulla infitiatione obumbrare iam publicata conatus rei totius calamitosum aperit textum, absolute confessus, se cum Hilario et Patricio vaticinandi peritis, quorum Hilarius militaverat in palatio, de imperio consuluisse futuro: motasque secretis artibus sortes et nuncupationem principis optimi et ipsis consultoribus luctuosos exitus praedixisse.

8. atque cunctantibus, quisnam ea tempestate omnibus vigore animi antistaret, visus est aliis excellere Theodorus, secundum inter notarios adeptus iam gradum. et erat re vera ita ut opinati sunt. namque antiquitus claro genere in Galliis natus et liberaliter educatus a primis pueritiae rudimentis, modestia, prudentia, humanitate, gratia, litteris ornatissimus, semper officio locoque, quem retinebat, superior videbatur, altis humilibusque iuxta acceptus. solusque paene omnium erat, cuius linguam non infrenem sed dispicientem quae loqueretur, nullius claudebat periculi metus.

9. his addebat idem Fidustius, excarnificatus iam ad interitum, omnia quae praedixit, se indicante Theodorum per Euserium didicisse, virum praestabili scientia litterarum abundeque honoratum: Asiam quippe paulo ante rexerat pro praefectis.

10. quo in custodia condito, gestorumque volumine imperatori recitato de more, prodigiosa feritas in modum ardentissimae facis fusius vagabatur, elata turpi adulatione multorum, maximeque omnium praefecti praetorio tunc Modesti.

11. qui dum formidine successoris agitaretur in dies, obumbratis blanditiarum concinnitatibus cavillando Valentem subrusticum hominem sibi varie conmulcebat, horridula eius verba et rudia flosculos Tullianos appellans et ad extollendam eius vanitiem sidera quoque, si iussisset, exhiberi posse promittens.

12. Igitur et Theodorus a Constantinopoli, quam ex negotio familiari petierat, rapi celeri iubetur effectu, et dum ille reducitur, ex praeiudiciis variis, quae diebus exercebantur et noctibus, plures a disiunctissimis regionibus trahebantur, dignitatibus et nobilitate conspicui .

13. cumque nec carceres publici iam distenti inclusorum iam catervas, nec privata domicilia sustinerent constipatione vaporata confertas, quoniam vinculis maxima pars eorum attinebatur, et suam et proximi cuiusque vicem omnes horrebant.

14. advenit aliquando tamen ipse quoque Theodorus, praemortuus et atratus, quo in devia territorii parte abscondito, paratis omnibus, quae indagines futurae poscebant, internarum cladum litui iam sonabant.

15. Et quia fallere non minus videtur, qui gesta praeterit sciens, quam ille, qui numquam facta fingit: non abnuimus – neque enim ambigitur – salutem Valentis et antea saepius per occultas coitiones, et tunc in extrema demersam, ferrumque ad iugulum eius prope adactum a militaribus, fato reflectente depulsum, quem lacrimosis in Thracia discriminibus destinarat.

16. namque et in nemoroso quodam inter Antiochiam et Seleuciam loco leni quiete post meridiem consopitus, a Sallustio tunc scutario, et saepe alias adpetitus insidiantibus multis, vitae terminis a primigenio ortu adscriptis ausa inmania frenantibus evadebat.

17. ut sub principibus Commodo et Severo non numquam accidebat, quorum summa vi salus crebro oppugnabatur, adeo ut post intestina pericula multa et varia alter in amphitheatrali cavea cum adfuturus spectaculis introiret, a Quintiano senatore inlicitae cupidinis homine ad debilitatem paene pugione vulneraretur: alter inopinabili impetu, tempore aetatis extremo, a Saturnino centurione consilio Plautiani praefecti in cubiculo iacens confoderetur, ni tulisset suppetias filius adulescens.

18. quocirca etiam Valens erat venia dignus, vitam, quam ereptum ire perfidi properabant, omni cautela defendens. sed inexpiabile illud erat, quod regaliter turgidus, pari eodemque iure, nihil inter se distantibus meritis, nocentes innocentesque maligna insectatione volucriter perurgebat, ut, dum adhuc dubitaretur de crimine, imperatore non dubitante de poena, damnatos se quidam prius discerent quam suspectos.

19. adulescebat autem obstinatum eius propositum, admovente stimulos avaritia et sua et eorum, qui tunc in regia versabantur, novos hiatus aperientium, et, siqua humanitatis fuisset mentio rara, hanc appellantium tarditatem: qui cruentis adulationibus institutum hominis, mortem in acie linguae portantis, ad partem pessimam depravantes, omnia turbine intempestivo perflabant, eversum ire funditus domus opulentissimas festinantes.

20. erat enim expositus accessu insidiantium et reclusus, vitio gemino perniciose inplicitus, quod intoleranter irascebatur tunc magis, cum eum puderet irasci, et quae facilitate privati opertis susurris audierat, an vera essent, excutere tumore principis supersidens pro veris accipiebat et certis.

21. inde factum est, ut clementiae specie penatibus multi protruderentur insontes, praecipites in exilium acti, quorum in aerario bona coacta et ipse ad quaestus proprios redigebat, ut damnati cibo precario victitarent, angustiis formidandae paupertatis adtriti, cuius metu vel in mare nos ire praecipites suadet Theognis poeta vetus et prudens.

22. quae etiam si recta fuisse concesserit quisquam, erat tamen ipsa nimietas odiosa. unde animadversum est recte hoc definitum, nullam esse crudeliorem sententiam ea, quae est, cum parcere videtur, asperior.