Изменить стиль страницы

EPILOGUS OPERIS

Sed haec satis sint de immanitate ac truculentia Moschovitica: Nos autem bona fide et studio recto, iustoque ordine literarum monumentis mandavimus,posteritatique legendum dedimus: quae scitu necessaria sunt de tota Sarmatia: id est,de Polonia,Lithuania,Prussia atque Russia: quae cum suo nomine complectatur Moschoviam,et de ea attingimus,quae putavimus esse cognitu utilia. Quoniam autem hodie, is qui imperium Moschoviticum tenet: superat suo crudelitate Neronem, Caligulam, Helio-gobalum, Maximinum, Phalarium Aggrigentinum: vel etiam Busiridem aut Mezentium: denique tyrannos,qui celebres sunt ac famosi apud historicos, vel etiam apud poetas: ex infinitis nonnula crudelitatis illius exempla delineavimus. Quod sane mirum esse non debet: cum gens ipsa fera sit: Moschi siquidem a Mesech dicti,ac si dicas,homines arcus extendentes. Sane Moschis scriptores crudelitatem, morumque feritatem, semper attribuerunt: testis est illa querela psalmi: Heu mihi quod exulo inter Mesech et Cedar: id est, inter Moschos et Arabes. Sedes Moschorum vetus fuit in Cappadocia,quae non procul abest a Syria: et ideo illa gens fuit nota Judeis. Inuit itaque propheta Ecclesiam Dei extremis istis temporibus afflictiones maximas perpessuram: tam a Moschis,quam ab ipsis Tureis,qui ex Arabia prodierunt. Accepit autem gens Moschovitica,ritus religionis Graecae, anno Domini 987, sed successu temporis addiderunt illi multas superstitiones: Gravissimus vir et scriptor nobilissimus Sigis-mundus ab Herberstein scribit,nunquam populum Moschoviticum publica explicatione doctrinae et concionibus erudiri. Et quia sunt oppressi tyrannide horribili: opiniones sui principis,etiam in religione solent habere pro lege immutabili: sicut Athenienses degeneres fecerant decretum,quicquid visum esset regi: illud pium et justum esse.

Sed tueatur nos filius dei ab impietate et crudelitate Mesech et Cedar.

Arnen.