C
O ubi, musa, diu latitas oblita canendi
Illius unde oritur vis tua, siqua, lyrae?
An furis in vili quo carmine? vilia rerum
Illustrans artem dedecorasne tuam?
Musa, redi, o nimium cantus oblita, piosque
Per numeros vanae damna repende morae.
Aurem adeas eius qui te desiderat, unde
Ingenium calamo materiamque trahis.
Surge, remissa, mei frontem scruteris amantis
Numquid ibi antiquae sculpserit hora notae.
Siquid tale vides, excanta protinus omne,
Vt spolia in risum temporis ista cadant.
Famam da citius quam tempore forma teratur,
Falciferique a te praevenietur opus.
CI
Quod sileas una iunctas formamque fidemque,
Tu mihi poenarum quid, vaga musa, dabis?
Atque meo imprimis puero res utraque pendet,
Vnde quidem pendes ipsa, trahisque decus.
Musa refer; nullo, dices, sunt vera colore
Indiga, quippe illis est suus ipse color;
Nec calamis opus est ut formae gratia detur;
Pura sine immixtis optima cuncta placent.
Laude meus quod non egeat tu, musa, silebis?
Non excusari sic taciturna potes;
Vt multum superans auratis ille sepulcris,
Fulgeat in sera posteritate, tuum est.
Musa, tuum praesta; qualem nunc cernimus illum
Te doceo ad longam perpetuare diem.
CII
Rarior indiciis, amor in me robore crevit,
Nec, minor ad speciem, me minus ille regit.
Mercis habes instar quando possessor amoris
Aestimat, ac volgo venditat, eius opes.
Cum novus esset amor vernoque in tempore noster,
Excipiebatur cantibus ille meis;
Sic veniente canit Philomela aestate, diesque
Cum maturuerint voce silebit avis.
Non quod adulta aestas sit eis insuavior horis
Cum noctem fletu mulserat illa suo;
Sed numeris sine lege istis nemus omne gravatum
Sentit, et illecebris dulcia trita carent.
Sic ego nonnunquam, velut illa, silentia servo,
Ne nimius tibi sit noster et ipse canor.
CIII
Heu quam musa ferax est paupertatis, ibique
Qua fuit immensum gloria nacta locum;
Pluris, io, visa est communibus edita verbis
Materies, nullis laudibus aucta meis.
O non argueris tu me, quod nulla canendi
Vis mihi sit; speculum consule, voltus inest;
Voltus inest superans hoc nata in pectore sensa,
Ac versus hebetis causa, mihique rubor.
Sitne nefas igitur quod vis augere canendo
Laedere, praesertim quod fuit ante bonum?
Namque alium spectant finem mea carmina nullum
Quam decora et laudes enumerare tuas;
Pluraque, multo plura, meus quam versus habebit
Concipere, in speculi videris ipse vitro.
CIV
Pulcher, ut in prima cum lumina iunximus hora,
Te mihi non unquam rebor, amice, senem.
Ter bruma aestivos nemorum decussit honores,
Veris in autumnum ter rubuere comae,
Aprilem ter odorum exussit Iunius ignis,
Tot varias anni vidimus isse vices,
Cum memini primum te cernere, et ille virentis
Flos tuus aetatis nunc hodieque viret.
Ah, sed inobservata solet sua gratia formam
Linquere, ut occulto labitur umbra gradu;
Isque color fortasse tuus, dum stare videtur,
Motum habuit, visu decipiorque meo.
Qupd metuens, o vos moneo, venientia saecla,
Flos hominum vestram fluxerat ante diem.
CV
Non hominem supra dicar veneratus amicum,
Aut par ille habitus relligione deis,
Assiduis adeam quia cantu ac laudibus unum,
Pectus amans unum, par sibi, semper idem.
Continuo bonus est hodie mihi crasque futurus.
Egregia constans pectoris ille fide;
Ac fidei imprimis celebrandae dedita musa,
Hanc recinens, dispar omne valere iubet,
Assiduum it carmen pietas, bonitasque, fidesquc
Res eadem, varias nomine passa vices;
Et vicibus super his exerceor, amplaque cedit
Materia inventis, una triplexque, meis.
Quaeque suas olim sedes habuere seorsum
Denique in hoc uno tres coiere viro.
CVI
Praeteriti in scriptis quotiens annalibus aevi
Corpora pulchrorum carmine picta lego,
Ac veteres mollit numeros laudata venustas
Virginis occisae, visque decora viri;
Praecipue quando laudantur ut optima formae
Palma, pedes, labrum, lumina, frontis honos;
Tum video expressum priscos voluisse poetas
Quale venustatis tu genus unus habes.
Sic ea laus habuit vere praesagia nostri
Temporis, hoc in te vaticinata decus.
At nisi vidissent divinitus, illa canendi
Ingenium antiquos vix habuisse putem.
Nos, ea cernentes oculis praesentia nostris,
Attoniti aspicimus, sed tenet ora pudor.
CVII
Non mea, non populi timidae praesagia mentis
Rerum venturas vaticinata vices,
Tempus amicitiae poterunt iam ponere nostrae,
Quam modo clausuri carcer et uncus erant.
Luna laborando defecit, et irrita vertunt
Omina terrifici quae cecinere senes.
Anxia iam festis, curae cessere coronis,
Pacis inexhaustos ducit oliva dies.
Nunc viret ambrosiae liquidis sub roribus horae
Noster amor, cedit nunc Libitina mihi;
In tenui hoc versu vivam, dum quamlibet illa
Saevit in elinguis ac sine voce tribus;.
Aeternumque tui monumentum hoc stabit, amice,
Cum tumidis regum molibus aera cadent.
CVIII
Ecquid inest animo scriptis imitabile signis
Quo mea se nondum est testificata fides?
Ecqua notae novitas, aut lectae vocis, amorem
Quo movear, vel quem tu mereare, canet?
Nulla, puer dilecte, at divos more precantum
Sunt eadem nobis quoque canenda die.
Nil sonat antiquum tibi quo coniungar, ut olim
Quando adii primo nomen honore tuum.
Immortalis amor, quod in illo cunque novetur,
Ponderat annorum damna situmque nihil.
Nil senii rugis concedit, at omne vetustum,
Omne sibi antiquum, cedere cogit amor;
Gnarus ibi teneros persaepe virescere sensus
Qua periisse anni, voltus et ipse, ferant.
CIX
Dixeris, o, nunquam me falsum, absentia quanquam
Visa sit ardoris vim minuisse mei;
Non animam citius quam memet linquere possum,
Inque tui septo pectoris illa iacet.
Cara mihi domus ista; ut sim fortasse vagatus,
At redeo, qualis qui pede fecit iter;
Adque diem rediens, ac non mutatus ut ille,
Lympha viae sordes quae luat, ipse fero.
Nunquam, o, credideris, pectus si prava tenerent
Cuncta quot obsidunt sanguinis omne genus,
Flagitio infectum fuit hoc, ut linquere vellet
Te, nihilum propter, te, mea summa boni.
Totus enim mundus prae te, flos optime rerum,
Fit nihili; e cunctis unus es omne mihi.