{56} Quae veritae, ne eorum prolis rarisceret, vicinis gentibus concubitum petierunt, facta nundina semel in anno, ita ut futuri temporis eadem die revertentibus in id ipsum, quidquid partus masculum edidisset, patri redderet, quidquid vero feminei sexus nasceretur, mater ad arma bellica erudiret: sive, ut quibusdam placet, editis maribus novercali odio infantis miserandi fata {57} rumpebant, ita apud illas detestabile puerperium erat, quod ubique constat esse votivum. quae crudelitas illis terrorem maximum comulabat opinionis vulgatae, nam quae, rogo, spes esset capto, ubi indulgi vel filio nefas habebatur contra has, ut fertur, pugnavit Herculia, et Melanis pene plus dolo quam virtute subegit Theseus vero Hippoliten in praeda tnlit, de qua et genuit Hypolitum, hae quoque Amazones post haec habuere reginam nomine Penthesileam, cuius Troiano bello extant clarissima documenta. nam hae feminae usque ad Alexandrum Magnum referuntur tenuisse regimen.

{58} Sed ne dicas: de viris Gothorum sermo adsumptus cur in feminas tamdiu perseverat? audi et virorum insignem et laudabilem fortitudinem. Dio storicus et antiquitatum diligentissimus inquisitor, qui operi suo Getica titulum dedit (quos Getas iam superiori loco Gothos esse probavimus, Orosio Paulo dicente) hic Dio regem illis post tempora multa commemorat nomine Telefum, ne vero quis dicat hoc nomen a lingua Gothica omnino peregrinum esse, nemo qui nesciat animadvertat usu pleraque nomina gentes amplecti, ut Romani Macedonum, Greci Romanorum, {59} Sarmatae Germanorum, Gothi plerumque mutuantur Hunnorum. is ergo Telefus, Herculis filius natus ex Auge, sororis Priami coniugio copulatus, procerus quidem corpore, sed plus vigore terribilis, qui paternam fortitudinem propriis virtutibus aequans Herculis genium formae quoque similitndinem referebat, huius itaque regnum Moesiam appellavere maiores, quae provincia habet ab oriente ostia fluminis Danubii, a meridie Macedonia, {60} ab occasu Histria, a septentrione Danubium. is ergo antefatus habuit bellum cum Danais, in qua pugna Thesandrum ducem Greciae interemit et dum Aiacem iniestus invadit Vliximque persequitur, vitibus equo cadente ipse corruit Achillisque iaculo femur sauciatus diu mederi nequivit; Grecos tamen, quamvis iam saucius, e suis finibus proturbavit, Thelepho vero defnncto Euryphylna filius successit in regno, ex Priami Frygum regi germana progenitus. qui ob Casandrae amorem bello interesse Troiano, ut parentibus soceroque ferret auxilium, cupiens, mox venisset extinctus est.

{61} Tunc Cyrus, rex Persarum, post grande intervallum et pene post DCXXX annorum tempore (Pompeio Trogo testante) Getarum reginae Thomyre sibi exitiabile intulit bellum, qui elatus ex Asiae victoriis Getas nititur subiugare, quibus, ut diximus, regina erat Thomyris, quae cum Abraxem amnem Cyri arcere potuisset accessum, transitum tamen permisit, elegens armis eum vincere {62} quam locorum beneficio submovere; quod et factum est et veniente Cyro prima cessit fortuna Parthis in tantum, ut et filium Thomyris et plurimum exercitum trucidarent. sed iterato Marte Getae cum sua regina Parthos devictos superant atque prosternunt opimamque praedam de eis auferunt, ibique primum Gothorum gens sirica vidit tentoria, tunc Thomyris regina aucta victoria tantaque praeda de inimicis potita, in partem Moesiae, quae nunc a magna Scythia nomen mutuatum minor Scythia appellatur, {63} transiens, ibi in Ponti Moesiaco litore Thomes civitatem suo de nomine aedificavit. dehinc Darius, rex Persarum, Hystaspis filius, Antyri, regis Gothorum, filiam in matrimonio postulavit, rogans pariter atque deterrens, nisi suam peragerent voluntatem, cuius affinitatem Gotlii spernentes, legationem eius frustrarunt. qui repulsus dolore fiammatus est et DCC milia armatorum contra ipsos produxit exercitum, verecundiam suam malo pubtico vindicare contendens; navibusque pene a Chalcedona usque ad Bizantium in instar pontium tabulatis atque consertis Thraciam petit et Moesiam; pontemque rursus in Danubio pari modo constructum duobus mensibus crebris fatigatus in Tapis VIII milia perdidit armatorum, timensque, ne pons Danubii ab eius adversariis occuparetur, celeri fuga in Thracia repedavit, nec Mysiae solum {64} sibi credens tutum fore aliquantulum remorandi, post cuius decessum iterum Xerses filius eius paternas iniurias ulcisci se aestimans, cum sua septingenta et auxiliarium CCC milia armatorum, rostratas naves mille ducentas, onerarias tria milia, super Gothos ad bellum profectus nec temptare in conflictu praevaluit, eorum {65} animositate et constantia superatus. sic namque ut venerat, absque aliquo certamine suo cum robore recessit, Philippus quoque, pater Alexandri Magni, cum Gothis amicitias copulans Medopam Gudilae regis filiam accepit uxorem, ut tali affinitate roboratus Macedonum regna firmaret, qua tempestate Dio storico dicente Philippus inopia pecuniae passus, Odyssitanam Moesiae civitatem instructis copiis vastare deliberat, quae tunc propter vicinam Thomea Gothia erat subiecta, unde et sacerdotes Gothorum illi qui pii vocabantur subito patefactis portis cum citharis et vestibus candidis obviam egressi patriis diis, ut sibi propitii Macedonas repellerent, voce supplici modulantes, quos Macedones sic fiducialiter sibi occurrere contuentes stupiscent et, si dici fas est, ab inermibus terrentur armati, nec mora soluta acie quam ad bellandum construxerant, non tantum ab urbis excidio abstinuerunt, verum etiam et quos foris fuerant iure belli adepti, reddidernnt, {66} foedusque inito ad sua reversi sunt, quod dolum post longum tempus reminiscens egregius Gothorum ductor Sithalcus, CL virorum milibus congregatis Atheniensibus intulit bellum adversus Perdiccam Macedoniae regem, quem Alexander apud Babylloniam ministri insidiis potans interitum Atheniensium principatui hereditario iure reliquerat successorem, magno proelio cum hoc inito Gothi superiores inventi sunt, et sic pro iniuria, qua illi in Moesia dudum fecissent, isti in Grecia discurrentes cunctam Macedoniam vastaverunt.

{67} Dehinc regnante Gothis Buruista Dicineus venit in Gothiam, quo tempore Romanorum Sylla potitus est principatum, quem Dicineum suscipiens Buruista dedit ei pene regiam potestatem; cuius consilio Gothi Germanorum terras, quas nunc Franci optinent, {68} populati sunt. Caesar vero, qui sibi primus omnium Romanum vindicavit imperium et pene omnem mundum suae dicioni subegit omniaque regna perdomuit, adeo ut extra nostro urbe in oceani sinu repositas insulas occuparet, et nec nomen Romanorum auditu qui noverant, eos Romanis tributarios faceret, Gothos tamen crebro pertemptans nequivit subicere, Gaius Tiberius {69} iam tertius regnat Romanis: Gothi tamen suo regno incolume perseverant, quibus hoc erat salubre, hoc adcommodum, hoc votivum, ut, quidquid Dicineus eorum consiliarius precepisset, hoc modis omnibus expetendum, hoc utile iudicantes, effectui manciparent, qui cernens eorum animos sibi in omnibus oboedire et naturalem eos habere ingenium, omnem pene phylo- sophiam eos instruxit: erat namque huius rei magister peritus. nam ethicam eos erudiens barbaricos mores conpescuit; fysicam tradens naturaliter propriis legibus vivere fecit, quas usque nunc conscriptas belagines nuncupant; logicam instruens rationis eos supra ceteras gentes fecit expertes; practicen ostendens in bonis actibus conversare suasit; theoreticen demonstrans signorum duodecem et per ea planetarum cursus omnemque astronomiam contemplari edocuit, et quomodo lunaris urbis augmentum sustinet aut patitur detrimentum, edixit, solisque globum igneum quantum terreno orbe in mensura excedat, ostendit, aut quibus nominibus vel quibus signis in polo caeli vergente et revergente trecentae quadraginta et sex stellae ab ortu in occasu precipites ruant, exposuit. {70} qualis erat, rogo, voluptas, ut viri fortissimi, quando ab armis quantolumcumque vacassent, doctrinis philosophicis inbuebantur? videris unum caeli positionem, alium herbarum fruticumque explorare naturas, istum lunae commoda incommodaque, illum solis labores adtendere et quomodo rotatu caeli raptos retro reduci ad partem occiduam, qui ad orientalem plagam ire festinant, {71} ratione accepta quiescere, haec et alia nonnulla Dicineus Gothis sua peritia tradens mirabilis apud eos enituit, ut non solu mediocribus, immo et regibus imperaret, elegit namque ex eis tunc nobilissimos prudentioresque viros, quos theologiam instruens, numina quaedam et sacella venerare suasit fecitque sacerdotes, nomen illis pilleatorum contradens, ut reor, quia opertis capitibus {72} tyaris, quos pilleos alio nomine nuncupamus, litabant: reliquam vero gentem capillatos dicere iusait, quod nomen Gothi pro magno suscipientes adhuc odie suis cantionibus reminiscent.