Изменить стиль страницы

DE MOSCOVIA REGIONE URBEQUE EIUSDEM NOMINIS PRAECIPUA

CAPUT I

Moschovia, Moskwa vulgo dicta, Urbs amplissima, caput et Metropolis totius Russiae albae, Magno Moschorum Duci subiectae, una cum Regione, sive Ducatu, a fluvio gentili Moscva, dicto, praeterlabente, nomen sortita est. Hic autem fluvius in Thwerensi regione, iuxta oppidum Olesco dictum, fontes suos habet, indeque octuaginta verst (quorum quinque in Polonico miliari clauduntur) emensis, ad Moscoviam civitatem decurrit, qua praeterlapsa receptis aliquot fluviis Orientem versus fertur, in regioneque Rezanensi Occae fluvio commiscetur.

Civitas Moscovia Orientem versus multum porrecta est, tota lignea, satisque ampla, quae procul spectantibus amplior, quam re ipsa sit, apparet. Nam horti, areaeque in qualibet domo, et plateae spaciosae, magnam civitati amplitudinem, dilatationemque praebent. Insuper omnium opificum, igne utentium, extra civitatem longo ordine, aedes protensae amplas plateas (inter quas sunt prata et agri) habentes. Hocque modo civitas ingens, et supra modum ampla videtur.

Denique trans fluvium Basilius pater moderni Principis, pro satellitibus suis, caeterisque extraneis, Polonis videlicet, Germanis et Lithuanis (qui a natura Bacchum sequuntur), oppidum Nalevki dictum, quod cognomen ab infundendis poculis habet, extruxit. Illic vero omnibus extraneis militibus et advenis, Satellitibusque Principis, inebriandi vario potus genere, facultas concessa est, quod Moscovitis gravi sub poena prohibetur. Exceptis aliquot diebus in anno videlicet tempore nativitatis, et resurrectionis Dominicae, pro festo Pentecostes, et in quibusdam solennioribus festis divorum, praecipue vero Nicolai, quem Divino fere cultu prosequuntur, et beatae virginis Mariae, Petri et Ioannis festis, interea vero velut vinculis emissi, Bacchum, et non festum illius divi (cuius diem tunc temporis celebrant) advenisse gratulantur, et sacris nondum peractis, velut sues vario potus genere obruti, temulenti, ebriique idemtidem vociferantes, seque velut obsessi, mutuo caedentes, et contumeliis variis afficientes, vagantur. Si autem huic genti quotidie inebriandi facultas concessa esset, sese mutuis caedibus funditus exterminarent. Ebrii etenim mentem, rationemque velut bruta animalia prorsus amittunt, et in se vicissim cultellis, pugionibus, et id genus fraudulentis telis, saeviunt.