{297} Antequam ergo de Audefledam subolem haberet, naturales ex concubina, quas genuisset adhuc in Moesia, filias, unam nomine Thindigoto et aliam Ostrogotho. quas mox in Italiam venit, regibus vicinis in coniugio copulavit, id est unam Alarico Vesegotharum et aliam Sigismundo Burgundzonorum. {298} de Alarico ergo natus est Amalaricus. quem avus Theodoricus in annis puerilibus utroque parente orbato dum fovet atque tuetur, comperit Eutharicum Veterici filium Beretmodi et Thorismodi nepotem, Amalorum de stirpe descendentem, in Spania degi, iuvenili aetate prudentia et virtute corporisque integritate pollentem. ad se eum facit venire eique Amalasuentham filiam suam in matrimonio iungit. {299} et ut in plenum suam progeniem dilataret, Amalafridam germanam suam matrem Theodahadi, qui postea rex fuit Africa, regi Vandalorum coniuge dirigit Thrasamundo filiamque eius neptem suam Amalabergam Thuringorum regi consociat Hermmefredo. {300} Pitzamum quoque suum comitem et inter primos electum ad obtinendam Sirmiensem dirigit civitatem. quam ille expulso rege eius Trasarico, filio Trapstilae, retenta eius matre obtinuit inde contra Savinianum Illyricum mag. mil., qui tunc cum Mundone paraverat conflictum, ad civitatem cognomine Margo planum, quae inter Danubium Margumque fluminibus adiacebat, cum duobus milibus ergo peditum; equitibus quingentis in Mundonis solacia {301} veniens Illyricianum exercitum demolivit. nam hic Mundo de Attilanis quondam origine descendens Gepidarum gentem fugiens ultra Danubium in incultis locis sine ullis terrae cultoribus divagatus et plirisque abactoribus scamarisque et latronibus undecumque collectis turrem quae Herta dicitur super Danubii ripam positam occupans ibique agresti ritu praedasque innectens vicinis regem se suis grassatoribus fecerat hunc ergo pene desperatum et iam de traditione sua deliberantem Petza subveniens e manibus {302} Saviniani eripuit, suoque regi Theodorico cum gratiarum actione fecit subiectum. non minore tropeo de Francis per Ibbam, suum comitem, in Galliis adquisivit plus triginta milia Francorum in proelio caesa. nam et Thiudem suum armigerum post mortem Alarici generi tutorem in Spaniae regno Amalarici nepotis constituit. qui Amalaricus in ipsa aduliscentia Francorum fraudibus inretitus regnum cum vita amisit. post quem Thiudis tutor eodem regno ipse invadens, Francorum insidiosam calumniam de {303} Spaniis pepulit, et usque dum viveret, Vesegothas contenuit post quem Thiudigisglosa regnum adeptus, non diu regnans defecit occisus a suis. cui succedens hactenus Agil continet regnum. contra quem Atanagildus insurgens Romani regni concitat vires, ubi et Liberius patricius cum exercitu destinatur. nec fuit in parte occidua gens, quae Theodorico, dum adviveret, aut amicitia aut subiectione non deserviret.

{304} Sed postquam ad senium pervenisset et se in brevi ab hac luce egressurum cognusceret, convocans Gothos comites gentisque suae primates Athalaricum infantulum adhuc vix decennem, filium filiae suae Amalasuenthae, qui Eutharico patre orbatus erat, regem constituit, eisque in mandatis ac si testamentali voce denuntians, ut regem colerent, senatum populumque Romanum amarent principemque {305} Orientalem placatum semper propitiumque haberent post deum. quod praeceptum quamdiu Athalaricus rex eiusque mater adviverent, in omnibus custodientes pene per octo annos in pace regnarunt: quamvis Francis de regno puerili desperantibus, immo in contemptu habentibus bellaque parare molientibus quod pater et avus Gallias occupasset, eis concessit cetera in pace et tranquillitate possessa. dum ergo ad spem iuventutis Athalaricus accederet, tam suam aduliscentiam quam matris viduitatem Orientis principi commendavit, sed in brevi infelicissimus inmatura morte praeventus, rebus humanis excessit {306} tum mater, ne pro sexus sui fragilitate a Gothis sperneretur; secum deliberans, Theodahadum consubrinum suum germanitatis gratia accersitum a Tuscia, ubi privatam vitam degens in laribus propriis erat, in regno locavit qui inmemor, consanguinitatis post aliquantum tempus a palatio Ravennate abstractam in insulam laci Bulsiniensis eam exilio religavit, ubi paucissimos dies in tristitia degens ab eius satellitibus in balneo strangulata est.

{307} Quod dum Iustinianus imperator Orientalis audisset et quasi susceptorum suorum morte ad suam iniuriam redundaret, sic est commotus. eodem namque tempore de Africa Vandalicum cum per fidelissimum suum patricium Belesarium. reportasset triumphum, nec mora in ipso tempore madentibus adhuc armis cruore {308} Vandalico contra Gothos per eundem ducem movit procinctum. qui dux providentissimus haud secus arbitratus Getarum subicere populum, nisi prius nutricem eorum occupasset Siciliam. quod et factum est Trinacriaque ingressus mox Gothi, qui Syracusanum oppidum insidebant, videntes se nihil praevalere cum suo duce Sinderith ultro se Belesario dediderunt, cumque ergo Romanus ductor Siciliam pervasisset, Theodahadus comperiens Evermud generum suum cum exercitu ad fretum, quod inter Campaniam Siciliamque interiacet et de Tyrreni maris sinu vastissimum Adriaticus {309} aestus evolvitur, custodiendum direxit ubi cum Evermud accessisset Regium oppidum, castra composuit nec mora deterioratam causam cernens suorum ad partes victoris paucis et fidelissimis famulis consciis movit, ultroque se Belesarii pedes advolvens Romani regni optat servire principibus. quod Gothorum exercitus sentiens suspectum Theodahadum clamitat regno pellendum et sibi ductorem suum Vitiges, qui armiger eius fuerat, in rege levandum. {310} quod et factum est; et mox in campos Barbaricos Vitiges in regno levatus Romam ingreditur praemissisque Ravenna fidelissimis sibi viris Theodahadi necem demandat qui venientes imperata sibi perficiunt et occiso Theodahado regem qui a rege missus adveniebat et adhuc in campos Barbaricos erat Vitigis populis nuntiat. {311} inter haec Romanus exercitus emenso fireto Campaniam accedens, subversumque Neapolim Romae ingreditur; unde ante paucos dies rex Vitigis egressus, Ravenna profectus, Mathesuentam filiam Amalasuenthae Theodorici quondam regis neptem sibi in matrimonio sociarat. cumque his novis nuptiis delectatus aulam regiam fovit Ravenna, Roma egressus imperialis exercitus munita utriusque Tusciae loca invadit quod cernens per nuntios Vitiges, cum Hunila duce Gothorum manu armis conserta mittit Perusia. {312} ubi dum Magnum comitem cum parvo exercitu residentem obsessione longa evellere cupiunt, superveniente Romano exercitu ipsi evulsi et omnino extincti sunt quod audiens Vitiges ut leo furibundus omnem Gothorum exercitum congregat Ravennaque egressus Romanas urces obsidione longa fatigat sed frustrata eius audacia post quattuordecim menses ab {313} obsidione Romanae urbis aufugit et se ad Ariminensem oppressionem praeparat uncle pari tenore frustratus fugatusque Ravenna se recepit: ubi obsessus nec mora ultro se ad partes dedit victoris cum Mathesuentha iugale regiasque opes. et sic famosum regnum fortissimamque gentem diuque regnantem tandem pene duomillensimo et tricesimo anno victor gentium diversarum Iustinianus imperator per fidelissimum consulem vicit Belesarium, et perductum Vitiges Constantinopolim patricii honore donavit. ubi plus biennio demoratus imperatorisque in affectu coniunctus rebus {314} excessit humanis. Mathesuentham vero iugalem eius fratri suo Germano patricio coniunxit imperator. de quibus post humatum patris Germani natus est filius idem Germanus. in quo coniuncta Aniciorum genus cum Amala stirpe spem adhuc utriusque generi domino praestante promittit.

{315} Haec hucusque Getarum origo ac Amalorum nobilitas et virorum fortium facta. haec laudanda progenies laudabiliori principi cessit et fortiori duci manus dedit, cuius fama nullis saeculis nullisque silebitur aetatibus, sed victor ac triumphator Iustinianus {316} imperator et consul Belesarius Vandalici Africani Geticique dicentur. haec qui legis, scito me maiorum secutum scriptis ex eorum latissima prata paucos flores legisse, unde inquirenti pro captu ingenii mei coronam contexam. nec me quis in favorem gentis praedictae, quasi ex ipsa trahenti originem, aliqua addidisse credat quam quae legi et comperi, nec si tamen cuncta. quae de ipsis scribuntur aut referuntur, complexus sum, nec tantum ad eorum laudem quantum ad laudem eius qui vicit exponens.